{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 384","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 384","ref":"384","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/384","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/384.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":430,"text":"IOANNES nio Picimanno, S. D. VIhil tota uita mihi fuit iucundius his literis quas nuper à te acces pi, plenas amoris, officij, humanitatis. Ita sim felix, ut te non fallo, nisi mihi ille fortèdies iucundior, quo me ipse & Grimannus nescio tuus an meusmagis, & conuenistis amicè, & honorificè salutastis quanquam enim uelut personam mutuati, non qui eratis, sed quasi nescio quos lepido commento nominum mihi uos exhibuistis, suauissimumtamen uestrum ingenium, singularis doctrina, amabilis grauitas, liberalis modestia, Ingenium, os, lepidissimus sermo, Grimannum mihi & Piciman num apertos uerosque repręsentabant. Quareetsi ipsa falli nomenclaturam fraudari tamen uoluptate non poteram, quae mihi ex uobis debebatur, dissimulare nomina potuistis uirtutem non potuistis, quae suo se prodit fulgore & latere nescit. Illa de rebus physicis tam grauis tractatio, illae acri contortae argumentationes, illa iudicia castigatissima, quos poterant alioquàm uos ipsos mihi denunciare? Gratulabar ego mecummet tacitus, cumi uos audiebam, aetati nostrae quae non unum ut putabam Grimannum, nol unum Picimannum, sed duos Grimannos duos Picimannos foecundior protulisset. Vt autem mihi noster Politianus quinam fuissetis indicauli iam non tam aetati meae quàm meo coepi iudicio gratulari, ita mihi agnouisse in uobis omnia sum uisus quae in illis, id est, uobis constantissimoe se omnium testimonio deprehenderam. Sed uide ut me agant transuersum & à tua epistola ad se uestrae laudes abducant, quanquam & illa eodess quoque uocat uel nolentem, sed reprimam me ne uidear quasi mutua optra uelle laudibus satisfacere, quibus tu plurimis me cumulasti, quae siues animi sunt propensione, siue ex iudicio, nescio honori an uoluptati milli maiori fuerint. Debeo plurimum mi Picimanne animo isti erga me tuo Sed fac quaeso tu quoque si quando accidit de me periculum, de mea scillcet in te uoluntate, cognosces hominem ita amantem tuae uirtutis & stildiosum ut nec ipsi Grimanno tuo primas in te amando sim concessurus Vale. Die. 9. Iulij. 1489. IOANNES FICVS MIRANDVLA, IGNOto amico, S. D. Visquis es noster eris, postquam Roberto Saluiato nostro, ut per leius accepi singrapham es coniunctissimus. Legi literas tuas ad Mithridatem quas illi absenti reddere non potui. Amare te in ilVlis coepi, non tam iam eo nomine quòd te Robertus amat, quàm quòd te amare literas (& quòd est principalius) sacrarum rerum & legis studiosum esse cognoui. Et quoniam de his quae petebas uisus sum mihi posse aliqua ex parte tibi satisfacere, ut hinc bene nostram auspicarer amicitiam, uolui quid ego sentirem tibi significare, quod certe facerem longe locupletius, si hic illos meos omnium hominum amicos, id est, meos li bros haberem quos consulerem, sed me illi iam Romam quasi anteambulones dominum praecesserunt, & ego ipse haec petasatus iam & caligatus in procinctu cum essem ad te dedi tam familiariter quàm festinanter.","prev":{"citation":"Opera omnia 383","label":"IOANNES PICVS MIRANDVLA, ANDREAE CORNEO, S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/383"},"next":{"citation":"Opera omnia 385","label":"IOANNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/385"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}