{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 385","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 385","ref":"385","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/385","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/385.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"Quod petis de losepho, scias iustum losephum apud Hebraeos non reperiri. Sed losephi epitoma, id est, breuiarium quoddam, in quo & multa sunt commentitia, & quae de decem tribubus ibi leguntur quae post babylonicam captiuitatem postliminio non redierunt ea esse notha & adulterina ex He braeis mihi plures confessi sunt, quapropter illorum losepho nulla omninofides adhibenda. In losepho Graecoscio esse quaedam quae de Christo, & sidem, & honorificam faciant mentionem, sed eadem esse penitus cum his quae in Latinis codicibus leguntur, non assererem nisi exemplar Graecum; cuius hic, mihi nulla est copia, recens legerem. Et ut ad ea ueniam quae de Chaldaeorum Hebraeorumque literis desideras, percunctatus sum ego saepe in Mithridatem & multos Hebraeos dehis quae apud Hieronymum in Galeato prologo leguntur, ubi ille scribit eosdem olim fuisse Samaritanorum & Hebraeorum characteres, Esdram autem post instaurationem templi sub Zorobabel alias adinuenisse literas, quae nunc sunt in usu, nescios sehuius mutationis omnes praedicant, & (quod est majus) pro comperto habent ijsdem quibus nunc utimur in Hebraica literatura apicibus usos & Mosem & Patriarchas antiquos omnes; cui sententię ut nunc mihi subuenit, fidem maximam facit scientia Cabalę, cuius scriptores, qui cum ipso Esdra isynodo fuerunt, sub ipsis literarum characteribus & figuris, quib. nunc legem descriptam habemus, dissimulasse Mosem diuina mysteria, & uosunt & probant: quod esse nullo modo posset si alijs Moses ab his quibus nunc utimur characteribus usus fuisset. Quo tamen tutari dictum Hieronymum possim, hoc unum habeo quod nuper legi in commentarijs libri quem pater antiquus Abraham de Creatione edidit, dum enim duas illas & triginta portas, quarum meminit, authores interpretantur, dicunt numerum illum ex decem numerationibus & duabus ac uiginti literis conllari. Reliquas autem literas quę sunt mem tzade pe caph, & nunquam duPlices dicuntr quarum characteres sunt 7n 7o ab episcopis siue perfectis dditas fuisse, hoc forte Hieronymus intellexit, cuius testimonium & ha Priapud omnes omnibus in rebus debet, & habetur profecto apud me finctissimum. Alphabetum Chaldaicum quod petis, nec à Mithridate impetrasses, nihil per illum, licet ut à me impetrare possis, à quo posses omnia. Nam ille docereme Chaldaicam linguam nulla uoluit ratione nisi adiuratum prius, & quidem conceptis uerbis, ne illam cuiquam traderem, facere fidem huius rei tibi potest noster Hieronymus Beniuenius, qui cum adesset forte dum me ille docebat, furens Mithridates hominem eliminauit. Sed ne frustra omnino scripseris uicarium habeas pro Chaldaico Arabicum alphabetum, quod mea manu tibi annotatum mittitur. Reliquum quod scribam nihil est nisi me tui quisquis sis, esse non posse non amantissimum, si ego te amantissimum esse bonarum artium intellexero. Vale, ex Fratta10. Nouembris. 1486.","prev":{"citation":"Opera omnia 384","label":"IOANNES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/384"},"next":{"citation":"Opera omnia 386","label":"TESTIMONIA CELEBRATISSIMORVM VIRORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/386"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}