{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 388","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 388","ref":"388","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/388","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/388.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Accedit ad haec, quòd nulli magis quàm tibi nota esse debet eius uita, quàm tibi, iampridem imitandam proposueras, & quidem sapientissimè, erat enim egregium quoddam sanctimoniae & religionis, exemplar, in quo totius sa pientiae lumen apparebat. Dicam ergo tibi quod Christus dixit Apostolis, Colligite fragmenta ne pereant: & id tanto studiosius agendum quanto nobis, qui superstites sumus, & futurae posteritati magis est profuturum. Proculdubio & si uideo magis ei gratulandum qui postquam tam breui naulgatione tantum spiritualium opum congessit tam feliciter in portum peruenit, non possum tamen de tanti uiri iactura tecum non dolere. Mors Georgij Merulae primum condiscipuli, postea praeceptoris mei (nam sub Gregorio Tiphernate commilitauimus) tristitia me affecit, sed erat ille iam grandaeuus & senio ingrauescente, iam inutilis & functus officio. Hermo lai & Politiani duorum illustrium uirorum lamentabilis occasus, attulit? mihi & omnibus literatis graue cordolium, sed altius hoc uulnus insedit, & longe maiorem in Pico nostro iacturam passa est res literaria. Eloquentium campi lugent, Mathematicarum artium studia conciderunt, Philosophis omnis, ac metaphysices, & theologiae altissimae speculationes, quas V le amplificare ac illustrare iam coeperat, deinceps obmutescent. Sed parco iam, ne dolori iusto plus indulgeam. Curandum magis est ut ei & se entiarum studijs ac exercitijs & morum integritate ac religione simile euadamus, & pari cum eo negociatione ditati, perueniamus olim quosi le iam peruenisse se gaudet. Quam primum potero ueniam, ut diuini cibus ingenij reliquias immortales, quae apud te sunt uideam & adorem. Intu ea scribendae eius uitae da operam, & me ama. Bene ualeat D. tua, cuime commendo. Mantuae die. 3. lan. 1495. Frater Bapt. Mant. Car.","prev":{"citation":"Opera omnia 387","label":"TESTIMONIA CELEBRATISSIMORVM VIRORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/387"},"next":{"citation":"Opera omnia 388-2","label":"EPISTOLAE QUINQUE HERMOLAI BARBARI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/388-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/388-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}