{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 393","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 393","ref":"393","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/393","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/393.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":387,"text":"Felix ergo tanto alumno tua familia, felix no stra aetas tanto uiri huius illustrata splendore. Vale princeps dignissime & memento quantum te niti oporteat ut patrui habearis dignus imitator. Odio habeo ista locorum interualla, cupio enim tecum esse, ut possemus studiorum tu meorum & ego tuorum particeps esse. Iterum bene ua le & Deum time. Mantuae die. 39. Octobris. 1494. Frater Bap. Man. Car. MATTHAEVS VERO. CANONICVS REgula. Rob. Saluiato. S. D. TNterpretatio Sex dierum, quibus Deus condidit omnia, loan. nostri Miran. quam dono mihi misisti, ab illo Heptaplus inscripta atque notata, & si plane huiusmodi sit ut ab legente & percurri simul & intelligi haud facile queat, ita me tamen initium operis incendit, & traxit, ut cupidus fihis anhelum nusquam spiritum retinens, illud non tam degustauerim, quàm certe uorauerim, ruminandum per moram acriori denique studio & longiorelucerna. Visus est mihi loan. hic noster non modo philosophiam omnem & quicquid naturae legibus continetur callere ac bene sapere, sed super hu mana etiam sese attollere, peruolare sublimia, & arcana mysteria sacramentaque coelestia ad mysticos sensus allegoriasque flexisse, quae nostri temporis, qui sapientes habent & eruditi, uix aut notant aut prorsus intentata praetereunt, difficillima atque coelestia hic enucleat, & quantum res patitur, Solesplendidius aperit, patefit, illustrat, & quod mirabile est, iuuenis adhuc & in seculo agens apud Dionysios, Hilarios, Damascenos, Aurelios, Ambrosios, Hieronymos, & priscos huiusmodi reliquos sanctissimos, & rarissimos ui ros se proximè iungit, quem omnis sit admiratura posteritas, cum liuor quie uerit, & authoritatem dies lenta praescripserit. Quid supremè Deus daturum illum arbitremur, si par animo ei uita contigerit? qui prima barba quod in Origene atque Hieronymo obstupescit antiquitas, Latinis literis, Graecis aequè eruditissimus iam sit, Hebraeaque nec ignoret, etiam in facris praeterea tantum equidem possit quantum uix credibile est quenquam alium posse, uerum quicquid delitiarum expectamus in proximum de psalmis carminibusque Dauid, quae tractat iampridem, interpretatur, et expli at, rimatus infinito labore, quid Latini omnes Graeci. Hebraeique superijs scriptum relinquere, ad quod negocium perficiendum laetor meo no tempore nostro in Fesulano coenobio ocium sibi delegerit, quem pla nè & uidere, & audire felicitas est, habeoque itaque tibi mi Rob. gratias quantas sane possum, qui in primis opus tàm diligenter & emendatè curaueris inprimi, quod ad communem utilitatem & generosi tui animi laudem spectat, subinde quòd me protinus illo donaris, in quo ut gratus tibi si quo modo possum uidear en nostrum aliquid accipe, quod uicissim legas & fortè degustes, caeterum Vale, & felix in Christo age, ex abbatia Fesulana.","prev":{"citation":"Opera omnia 392","label":"HERMOLAVS BARBARVS IOAN. PICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/392"},"next":{"citation":"Opera omnia 394","label":"EX EPISTOLA HERMOLAI BARBARI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/394"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}