{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 397","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 397","ref":"397","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/397","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/397.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"No sti huius urbis librariam inopiam, nosti & meum stomachum iuuant nolia, magna tamen νεσπάλαιά auiditatem exaturant, tenes quę sint, intelligenti pauca. Magno Laurentio Medici, si ulla dabitur occasiuncula, quòd absque molestia tua fiat, me commendes rogo, hominis enim in tanta fortuna & doctrina admiror, & uirtutem tacitus ueneror. Vale decus Musarum. Ferrar. Calen. Nouembris. 1489. CHRISTOPHORVS LANDINVS ROBERto Saluiato, S. Vàm gratum, quamque iucundum, praeclarissimum mihi tuum munus fuerit, ne altera quidem Iliade satis pro rei magnitudine exprimere posse confidam. Quid enim aut à te tùm liberalissimo Whomine, tùm doctissimo uiro conuenientius proficisci, aut ad meliterarum cupidissimum expectatius afferri potuit, quàm Pici nostri uiri in omnibus literis ac doctrinis nostra aetate facile principis exacta illa in Moseos Genesim Heptaplus, mirificè conscripta, nam cum apud infi nitos penè Hebraeos, plurimos Arabas, Graecosque ac Latinos non paucos doctè, distinctè, eloquenterque eam rem ita tractatam uideamus, ut ne uerbum quidem addi posse crederem, ipse tamen nouo pene argumento, uniuersam rem exordiens, atque insolita eodem uia perueniens, quae tritissima iam & apud omnes uulgata uiderentur, ita descripsit, ut etiam qui doctissimi sunt, ueluti noua atque inaudita admirentur. Quamobrem me qui nunquam Hetruriae fines hactenus egressus sum, per omnes terrarum regiones atque tractatus nullo equo delatum, nullis iumentis prouectum, si perpetuo rationis suae uehiculo allectum, nullo negocio prouexerit, ac deinceps continente relicto, non Arioneis delphinis, ne dicam humanis nauigijs, per omnia maria sua enarratione ueluti Neptunnio curru uectatum perduxerit, haec profecto magna omnibus atque incredibilia uideri possunt. Verum alia sunt maiora atque maiori admiratione digna. Nam ab aquis elatus, nescio an Olorinis pennis, an Dędaleis Pegaseisque alis, per om nemaërem, per omnem aethera, ad summum usque corruptibilium rerum culmen, non ducente modo illo, sed subuehente perueni stupore extremo res profecto digna est, mundum hunc inferiorem atque elenientalem peragrasse. Sed longe maiore ad coelestem peruenisse, lunaeque orbem primum, Mercurijque deinceps, ac Veneris penetrasse, Solis radios uidisse, Martis ar dores sensisse, ac postremo & Iouis salutares, & Saturni graues radios cognouisse, tum postremo octauam illam sphaeram ardentibus stellis refulgentem, hosque omnes coelos non simplici uniformique, sed triplici triformique, motu rotari animaduertisse, quae tamen omnia in sensus nostros quis LI cadecadere ignorat? Tertium autem mundum idem ita prouolandum mihidedit, ut consopitis omnibus sensibus (hi enim huiuscemodi inspectioni obsunt potius quàm prosint) sola mente, sola enim ea haec tanta spacia peragrantur, & conspexissem profecto, & perspexissem.","prev":{"citation":"Opera omnia 396","label":"HIERONYMVS DONATVS ROBERTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/396"},"next":{"citation":"Opera omnia 398","label":"HIERONYMVS DONATVS ROBERTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/398"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}