{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 4.1-4","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 4.1-4","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/4.1.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"De his item quae uel lonetes uel Anchelos uel Simeon antiquus Chaldaice tra diderunt, uel ex Hebraeis aut ueteres Eleazarus, Aba, loannes, Neonias, Isaac, Ionseph, aut Iuniores Gersonides, Sardias, Abraam, uterque Moses, Salomon & Manaen conscripserunt, nullam nos in praesentia mentionem habebimus. Afferemus autem praeter haec omnia septem alias expositio nes nostra inuenta & meditata, in quibus illud primum curabimus, euincere si poterimus tres difficultates, cum quibus uidentur his omnib. qui enarrandum librum hunc susceperunt magna & difficilis fuisse collucta tio. Prima est nequid aut minus sufficienter aut parum doctè & sapienter à Mosc dictum uideatur. A qua se quidam hoc pacto exoluerunt, quod idcirco neque dixit de omnib. neque attulit grandia & sublimia, quia rudi populo loqueretur qui non erat intelligentiae omnium satis idoneus. Nos credere possumus satisfactum rudib. auditorib. si lumen scientiae quod introspicerent sapientes crassioribus uerbis quasi cornea testa circumdatum obduxerit ne hebetiores inde oculi perstringerentur. Attulerit ergo lumen ut sanis oculis proforet, inclusum tamen & uelatum attulerit nelippientibus officeret. Neque enim minus ille aut debuit aut potuit aut noluit iuuare doctos quàm indoctos. Secunda est difficultas ut tenor idem sit interpretamenti sibi consentiens ex se aptus & uno quasi ductu tota series à quo primitus sensu proficiscitur in eundem illum quasi memor propositi referatur. Nec si fortasse hic de Ideis loquentem introducamus, proxima clausula de elementis agere, uel de homine illum uelimus. Arbitrarium hoc & uiolentum genus expositionis. Quod euitare tamen in huius libri enarratione impossibile multis ne dicam difficile operosum profecto omnib. uisum est. Tanta est perplexitas, tanta ambiguitas, tanta uarietas uniuersae lectionis. Vide quanti laboris quàm non factu sit facile id quod animo nos concepimus (utinam consequamur) ut non uno duntaxat sed septemplici sensu à capite semper nouum opus exorsi perpetuae & impromiscuae expositionis ordine to tam hanc mundi creationem, nihil usi priorum opib. interpretemur. Ter tia difficultas in hoc uersatur ne extraneum aliquid uel prodigiosum uel alienum à rerum natura quae nunc conspicitur, & à ueritate quam à philosophis meliorib. compertam nostri etiam receperunt asserentem prophetam. Imò per prophetam diuinum spiritum faciamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 3.5-7","label":"3.5 to 3.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/3.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 4.5-8","label":"4.5 to 4.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/4.5"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}