{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 41-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 41-2","ref":"41-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/41-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/41-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/41-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"CAPVT PRIMVM. DOstquam igitur distinctas rerum naturas uidimus, & separatis (ut ita dixerim) stationibus dispositas, ne crederemus iccirco tantum ex his omnibus unum fieri uniuersum, quia singula à singulis (ut supra ostendimus) pro suae naturae conditione contineantur indicare in suo etiam con textu Propheta uoluit, qui & quot modi essent, quibus naturae rerum inter se inuicem compularentur, non solum ad curiosam hanc intelligentiam nos uocans, sed per hoc instruens & demonstrans qua nos uia & ratione his, quae nobis sunt meliora, copulari possumus. Cogitanti autem mihi prius quàm accederem ad uerborum enarrationem, quot modi aut essent aut cogitari possent, quibus res aliquae inuicem uel affinitatem uel compulam nanciscerentur, & discurrenti per omnia dogmata philosophorum, quibus à pueris insudaui: haud ultra quam quindecim genera occurrerunt. Quae deinde accedens ad Mosem ita dilucidè, ita apposite subindicata ab eo uidi, ut nusquam melius erudiri de illis quenquam posse crediderim. CAPVT SECVNDVM. S Tatim igitur in prima die nescio breuius an dilucidius quinque modos S complectitur, quibus coniungi aliquid alicui potest. Quod enim alteri coniunctum est, aut eius essentia est, aut est essentiae proprietas, aut inest ei uti forma subiecto, aut eum attingit uel sicut transmutans id quod transmutatur, uel sicut ars subiectam sibi materiam. Similiter quinque à Mose le gimus inuicem quasi comparata & connexa, coelum & terram & inanitatem, abyssum & tenebras, spiritum Dei & aquas, lucem & corpora.","prev":{"citation":"Opera omnia 41","label":"CAPVT SEPTIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/41"},"next":{"citation":"Opera omnia 42","label":"CAPVT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/42"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}