{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 415","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 415","ref":"415","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/415","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/415.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"An ad philosophum haec spectare non putarunt partes uniuersi pri mas & nobilissimas, corpora mota, rursusque mouentia, causas efficacissimas, sine quibus fieri quicquam in natura aut cognosci non possit, si quid tales esse credantur, quales eas astrologi faciunt, de quibus uniuerlalia quaedam cognoscere, qualia scribunt philosophorum duces, si qua propria magis possent intelligi, non philosophi sed imperfecti philosophi est. Cur igitur Aristoteles libros suos de coelo tam ieiunos reliquit? ubi tam multa tam splendida dicere potuit, & si potuit debuit de stellis, de planetis, eorum efficientiam, proprietates, cognitionem, indicans nobis? Cur in metheorologicis, imbrium, cometarum, uentorum, causas perscrutatus, astrologicarum rerum semper obliuiscitur? Cur in libris de animalium generatione, nec gemellos, nec partus portentosos atque monstrificos, nec sexus numerumue puerperij, nec formam, nec qualitates ad sidera aut refert, aut referri posse meminit in transcursu? Cur idem in Timaeo facit & Plato? Cur ante Platonem Timaeus ipse Pithagoreus in libro de natura, summus, ut ait Plato, philosophus pariter & astronomus? Cur & Ocelus, idem Leucanus in libro de, mundo, testimonio etiam ipse Platonis in philosophia eminentissimus. An haec quasi parua contempserunt, quae si sunt uera maiora esse non possunt, an non contempserunt quidem, sed ignorauerunt, & in Aegypto Babyloniaque uersati non potuerunt haec intelligere decantata apud hos populos, & cuique de medio etiam nota? professionis certe suae non esse (ut diximus) non putauerunt, nisi suam ignorarunt professionem, ut philosophi munus crederent apum & formicarum minutissimè quaerere proprietates, Iouis & Saturni etiam non putarent, praesertim si ueritatem super his non solum obseruatio docet, sed & ratio monstrat, quod scriptores astrologi ma xime contendunt. Quid nam igitur aliud dici potest, quam in ea fuisse Pla tonem Aristotelemque sententia, non esse causas coelestia quorum dicunt astro logi, nec astrologiam uel artem esse uel scientiam, cuius erat cum alijs alioquin mentio facienda, sed ex ludicris unam, siue fraudibus potius circulatorum, quo genere geomantiae, hydromantiae, pręstigia, incantationes, quarum ueteres nulli philosophi inter scientias artesque meminerunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 414","label":"IOANNIS PICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/414"},"next":{"citation":"Opera omnia 416","label":"IOANNIS PICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/416"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}