{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 419","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 419","ref":"419","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/419","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/419.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":366,"text":"Legitur apud Maternum, tum uerò principes illiteratos & curiosos, & rerum quas promittebant appetentissimos, adductos facile ut crederent, ut professores fouerent, & praemijs studia haec quotidie magis & magis excitarent. Haec serio noster Leonicenus, nec procul à uero, super astrologos loquitur & sentit. Ca uendum autem in primis ne qua nobis ad fidem irrepant astrologi mentita magnis authoribus uolumina perscribentes, quod est illis cum omni su perstitione commune. Nam quoniam quae produntur ab his ratione confirmari non possunt, siue ipsi illa uera credunt, siue credi uolunt ab alijs, libros huluscemodi fabularum uiris clarissimis & antiquissimis inscribunt, & fidem errori suo de fictis authoribus aucupantur. Ex hoc generem liber de proprietatibus elementorum, in quo de magnis agitur coniunctionibus, & de secretis ad Alexandrum quos tribuunt Aristot. nulla culpa boni philosophi, nullo demerito: sicut libros Platonis de uacca Magi circumferunt, & quos uocant institutionum, execrabilibus somnijs figmentisque refertos, & à Platone non minus alienos quam ista sint mendicabula à Platonis procul & probitate & sapientia. Sic olim haeretici Gnostici nuncupati Zoroastri libros onstentabant, quibus haeresim suam de Zoroastri antiquitate uenerabilem facerent, quos nouos & commentitos esse non Zoroastri Porphyrius mul tis argumentationibus demonstrauit, falli autem facile possunt & circumueniriper haec mendacia si qui sint humaniorum literarum rudiores, quanquam alioquin docti, cum per illas maxime & phrasim & indolem statim authorum cognoscentes adulterina à legitimis discernamus, quanquam astrologorum nostrorum & quae nunc in manibus artium superstitiosarum figmenta sic abhorrent ab omni similitudine ueri ut cuiuis è medio etiam pateant. Quis enim adducatur ut Ouidium de uetula Ouidium credat, in quo de magnis etiam coniunctionibus & Christiana lege mirabilia, pronunciantur, adeò u Rogerius Bacon magnus astrologiae patronus, nullius libentius scriptoris testimonijs utatur, nisi forte pręferat Artephium qui omnino secre tam alia prodit innumera, quale illud: Inspecto non astro, sed lotio posse ho minis & uitam, & ingenium, & conditiones, denique omnes ad unam pręcognosci. Sic magnam quoque ille fidem Ethico philosopho, cuius liber de cosmographia translatus dicitur ab Hieronymo. Est autem lectio adeò deridicula ut nulla magis, sed frequenter citata à Rogerio nostro in epistola ad Clementem, ita ut ferè adducat compositum ab eo libellum quendam cui titulus deerroribus studentium theologiae, quo imprimis uolumine erroris accusatur, quòd theologi nostri mysteria religionis magis ex Aristot. caeterisque philosophis confirment, quàm ex authoribus quos mo do nominauimus, Ethico, Arthephio, Ouidio de uetula poëtisque similibus.","prev":{"citation":"Opera omnia 418","label":"IOANNIS PICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/418"},"next":{"citation":"Opera omnia 420","label":"IOANNIS PICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/420","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/420"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}