{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 425","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 425","ref":"425","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/425","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/425.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":394,"text":"imo quam damnauerunt, uos approbatis, quam insectati sunt, defenditis, quam interdixere, disseminatis, quam sciri nolunt, publicè docetis. An quod inquit Alliacensis, crescenti fidei potuit obesse, ideoque primi eam doctores nascentis ecclesiae sunt prosecuti, nunc adulta non nocet, imò prodest etiam & uehementer. At qui hoc postea confutabitur, nam pestiferam illam ut olim, ita nunc etiam esse palam demonstrabimus, quod ipsa etiamnum experientia demonstrat, sed nec erat illa damnanda, sed eius abusus. Cur igitur philosophiam quidem non damnabant, sed impietatem quorun dam philosophorum, non aute pariter astrologos, sed ipsam astrologiam? Vtique quoniam in philosophia si quid erratur professoris est uitium, in astro ogia ipsa professio uitium. Quorum authoritatem una cum ratione etiam nlos secuti, aduersus impios disputantes, non philosophiam, sed philosopho rum errata confutauimus. Hic autem non astrologos, sed astrologiam, quoniam ipsa astrologia error est. Sed redeamus ad testimonia Prophetarum: Deus per Mosen ita loquitur nobis: Gentes augures, & diuinos audiunt, tu autem à Domino Deo aliter es institutus, pro eo autem quòd nos legimus augures, in Hebraeo est oazivia per quos Achinnas maximus doctor Hebraeorum eos ait intelligi, qui tempora supputant, & felices horas ac infelices obseruant, deriuatur enim dictio illa ab i377 quod Hieronymus augures transtulit, sed & apud Esaiam astrologos augures uidimus nuncupari. Neque enim nomen astrologorum usquam in sacris literis. Nam & ipsa habet uarias locutiones, & uarias uarijs temporibus superstitio ista appellationes sortita est. Olim enim Chaldaei & Genethliaci, Augustini temporibus mathematici & planetarij, nunc astrologi passim uocitantur. Quod autem Hieronymus & eo loco, & alibi plerunque franstulit diuinos, in Hebraeo est ovnoo quod Auenazra ipse, quanquam astrologus, ait, hoc est quidem commune omnibus diuinantibus, sed proprium magis nomen astrologorum Hieremiae illud quis ignorat? A signis coeli nolite timere, quę gentes timent. Quid igitur homo Christianus astrologorum iudicijs uel gaudet, uel tristatur, à quibus nihil sperandum Esaias, Hieremias, nihil timendum, imò per utrunque diuina nobis ueritas affirmat, cum totum hoc quod profitentur, sicut inquit Ambrosius, quaerere absurdum, cum quae pollicentur sint impossibilia. Vnde coeli dominator apud Iob? Nunquid nosti ordinem coeli, & pones rationem eius in terra? & infra: Quis enarrabit coelorum rationem? Duplex enim error astrologorum, alter quod multa coelo subijciunt quę inde non dependent, alter quòd quae etiam efficit coelum, inde tamen ab eis, ut putant, praeuidesinon possunt, quod allata in medium apud lob uerba nobis ostendit. Et cum doctores ecclesiae utrunque pariter refellant, quomodo dici potest. id eos tantum non probare quod libertatem tollat arbitrij, aut fati necessitatem inducat.","prev":{"citation":"Opera omnia 424.5-6","label":"424.5 to 424.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/424.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/424.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 426","label":"IOANNIS PICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/426","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/426"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}