{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 428","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 428","ref":"428","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/428","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/428.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"Diximus de Philosophis & de Prophetis, restant leges ciuiles, hoc est Caesarum, ac prudentium iussa atque iudicia, quorum finis po tissimum consulere utilitatibus, quibus hominum uita bene brateque transi gatur, quae cum inter omnia bonis maxime artibus adiuuetur, noxijs perturbetur, summo studio curauerunt, ut illae quidem abundarent, hae nullae (quantum fieri poterat) essent in ciuitatibus. Quod ut consequerenturius larum professoribus praemia, honores decreuerunt: Harum autem publi cas ignominias & supplicia tanto grauiora, quanto noxias magis artesils las existimarunt. Illi igitur de astrologis quid putauerint, nemo nescit qui legales lustiniani Caesaris codices legerit, in quibus ars Mathematicorum (sic enim se uocabant astrologi) ut abominabilis interdicitur, mandanum Imperatore ne quis Mathematicum consulat, sed omnibus sileat perpetus curiositas iudicandi. Si quis autem Mathematicum consuluerit capitis e (quod est summum supplicium) poena denunciatur, quod profecto nol statuisset sapientissimus Imperator tot & sapientum usus & legibus & dicio, nisi non solum uitae inutilem, sed perniciosam hominibus istam profelsionem experientia demonstrasset. Ipsefelicissimus lustianus ita hoc ho minum genus horrebat, ut si quis in eius comitatu deprehenderetur Mathematicus, summis ad eculeum usque tormentis, temeritatis suae lueret pe nas. Tum postremo dehac loquens superstitione pronunciat Imperatos eiusdem esse culpae affines, & qui docentista, & qui addiscunt. Ante lusus nianum etiam nónne legimus saepe expulsos urbe Roma omnes Mathema ticos? quod in calce istarum disputationum aperte demonstrabimus. Quos si omnis ratio recta, uel prudentia regitur, uel philosophia perficitur, uel di uini splendoris radijs illuminatur, erit profecto astrologia omni recto su dicio profligata, quam & prudentissimi Legum latores exterminarunt, & doctissimi philosophorum confutauerunt, & uiri diuini atque sanctissimi abominati sunt. DISPYTATIONVM IOANNIS PICI MIRANDVlae aduersus Astrologos libri I. Finis. IOAN Mirandulae Disputationum, in Astrologiam, Lib. II.","prev":{"citation":"Opera omnia 427-2","label":"427","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/427-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/427-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 429","label":"INCERTAM ESSE ARTEM ISTAM IVDICIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/429"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}