{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 43","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/43.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"CAPVT QUARTVM. Iximus de parte & effectu, eademque ratione de toto & causa. Respon Edent enim hae inuicem rationes. Sed neque impleuimus omnia genera cognationis. Nam & de causa ea est reliqua species affinitatis, qua causa secundaria primariae obedit & adiungitur, sicut cum Deus producit, aquae producunt: & hae quidem primo, quia proxima sunt causa, sed non aliter quàm Deo praecipiente, quia causa primaria magis influit quàm secunda. Similiter est finis secundarius principali appendens & annexus, quod sapienter significat dicens: posita sydera ut lucerent in coelo, & illuminarent terram. Neque enim bonum inferiorum primarius finis est coelestium. Sed id primum intendunt, ut sibi luceant. Tum postremo ut nos illuminent. Quapropter & apud Homerum cum auroram tum Solem immortalib. primum, tum & mortalibus exoriri ac lucem ferre legimus. Est item pręter haec omnia & homo homini, & leo leoni cognatus. & tamen neque pars neque effectus leonis est, si ab illo genitus non sit, hoc Propheta significat, cum simul pisces, simul aues, simul bestias terrae colligit & adunat. Est ul tima ratio affinitatis, quae est mediae naturae ad extrenia. Nam conuenit ho mo homini, animal animali, quia eandem participant essentiae rationem, uel specialem, uel generalem. At medium non eadem est essentia quàm & extrema, sed temperatum quoquo modo ex illis, ita ab utroque dissentit, ut cum utroque communicet. Quod indicatu nobis à Mose, cum ponit firma mentum aquarum medium, diuidens supercoelestes aquas ab aquis, quae sunt sub coelo, ubi quae sit medij natura sufficienter aperit, quemadmodum nos in procemio primi libri & secundo capite quinti abunde declarauimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 42-2","label":"TERTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/42-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/42-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 43-2","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/43-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/43-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}