{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 430","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 430","ref":"430","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/430","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/430.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"Cęterum quis non uidet cuenire illud posse, ut figurę ipsae atque aspectus magis minusue inter sesimi les sint longis temporum anfractibus, ut autem concordia prorsus eadem cun ctorum quae in coelo sunt, praesertim si terram quoque adiunxeris reuertatur, ne sperandum quidem uidetur, nisi quis forsitan inaniter glorioseque seia ctet in comprehendendis cognoscendisque rebus, quae uel comprehendi suaptenatura penitus nequeunt, uel eo certe spatio temporis, quod sit hominis modo sensibus indultum. Quo fit ut dissimilib. propositis exemplis etiam quandocunque in praescitis aberretur, atque in his aspiciendis quae circaam bientem nos rerum naturam proueniunt. Nihil praeterea est arduum, in ipsis autem genituris, atque in priuatis omnino singulorum collationibus, nec paruae nec leues incidunt causę, quibus sui cuique mores conciliantur. Nam & seminum differentiae plurimum ualent ad generis proprietatem, quando etiam si idem corpus ambiens, idemque finitor sit, plurimum tamen mo menti habet unumquodque seminum ad uniuersalem figurae peculiaris informationem, puta in homine, equo & alijs. Afferunt & loca generationis non minimum discriminis. Nam si genus idem seminis, ut uidelicet humanum, statusque idem fuerit ambientis omnia corporis, plurimum tamen ex regionum diuersitate corporibus animisque distant qui gignuntur, plurimum quoque interest ad uitae actus uariandos etiam si caetera paria sinb quibus quisque cibis, aut quibus utatur moribus, quod nisi unumquodque horum intra ambientis corporis causam contineatur (quod uim scilicet hanc habet potissimam) ut illis ipsis quamobrem talia sint, pars aliqua sit causaquod contra eum fit plurimum, habere omnino possunt. In quo haesitent hi qui se omnia posse opinantur, quamuis non eadem plane sint, ex solats men sublimium corporum motione dignoscere. Haec ibi Ptolemaeus qui prumo etiam enunciato alterius libri qui inscribitur fructus uulgo Centiloquium dicitur descientia loquens astrologiae, ita, inquit, fieri nequit, ut qui sciens est, particulares rerum formas pronunciet, secuti nec sensus particu larem sed generalem quandam suscipit sensibilis rei formam, oportetque tio ctantem haec rerum coniectura uti, soli autem numine afflati praedicunt particularia, haec ille ad uerbum, quanquam aliter & mendosa & depratta in uulgatis codicibus habeantur. Sed & Arabum & Hebraeorum qui astrologica scribunt, indubitata sententia est, quocunque stella sua promserit, posse tamen non euenire, & quia materia non idonea sit influxui sus scipiendo, & quia humana ab arbitrio nostro plurimum dependeant, & quare fatum particulare uniuersalioris fati aduersantis potestate supere tur, & quare fato omnipotentior, & coelo maior diuina prouidentia, flerinterdum aliter ordinet, quàm ordinaria coeli reuolutio erat effectura, qui cum passim sparsa apud astrologos, tamen simul omnia leges apud Auenazram capite primo libri de natiuitatibus. AVSPs. AVSPICATIONES, QUAS ELECTIONES DICVNT INVTIles esse, testimonio unius astrologi, ratione & experientia. Cap. 11.","prev":{"citation":"Opera omnia 429","label":"INCERTAM ESSE ARTEM ISTAM IVDICIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/429"},"next":{"citation":"Opera omnia 431","label":"INCERTAM ESSE ARTEM ISTAM IVDICIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/431"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}