{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 433","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 433","ref":"433","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/433","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/433.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":436,"text":"Lterum ut supra dicebamus astrologiae emolumentum fingi potest, ut scilicet eam rem prosequamur, quam nos sequi iusserit astrologus: Contra ea fugiamus quae ille uetat. Quod utique uel superfluum esse uel noxium ita demonstrauimus, nam quod Isle praedicit, aut ad ea attinet quae sunt corporis, aut quae externa atque fortuita. In his igitur quae sunt corporis, si spectant ad ualitudinem quaero astrologi ne iudicio, iudicium quoque medici pariter consentiat, an ab eo potius sit diuersum, si idem sentit uterque, nihil tibi confert astrologus quod medicus solus praestare non possit, si dissentiunt utri potius quaeso putas accedendum. Sane si medicum repudiando astrologo te committas insanlae poenas dabis. In agendis rebus similiter interrogo, ne quod astrologia consulit prudentia etiam consulat faciendum, an haec sibi iudicia penitus aduersentur, si consonum, quid quod intra nos est tam procul, quęlamus in coelo? si dissentiunt, quis recte? quis rationabiliter factum defendat? quòd in rebus agendis prudentia relinquatur: quae nihil aliud est quàm recta ratio rerum agendarum: sed erunt haec exemplis dilucidiora. Praedi xerit igitur astrologus Martem tibi hoc anno tritaeum comminari, excilaturum enim bilem ex potestate quam in annua habet conuersione, quare utendum frigidis potius & uitae rationem aduersus ardorem Martis intituendam, hoc ipsum quod de coelo ipse praenunciat, aut ipsa quoque signa lemerabunt, quae à corporis tui dispositionib. petuntur, quibusque medicorum nititur coniectura, aut non demerabunt, si demerabunt hoc tibi erit satis indicij ad praecauendam futuram malam ualitudinem si non demonstrent, rogo recte ne factum putes ut cum nulla erunt indicia bilis exaestuantis. Sed lotium albicans & crassum, uenarum segnes pulsus, facies pallore deformis, membrorum pigricies, reliquaque id genus quibus medici pro notis utuntur, non bilis, sed pituitae dominium indicabunt, tu tamen bilem euaues, quare Martem tibi de coelo astrologus finxerit minitantem: quid quòd nec prudens tibi astrologus consulet, qui etiam si de Marte illa uerè pronunciet, potest naturalis tua temperatura, potest uniuersalis ipsius anMi dispositio, potest uitae ratio qua diu usus fueris, ad contrarium te uertisse? Denique causam unam uidet astrologus qua hoc possit efficere, & ilsam remotam ac uniuersalem. Medicus non modo ex proprijs & propinquis iudicat causis, sed rem ipsam percipit sensu, & quod ex omnium simul ausarum complexione dissultat ipsa hoc monstrante naturae praesentis euidentiatenet. Mitto quòd qui etiam astrologorum iudicijs fauent, non ita tamen insaniunt, ut minus illa falli medicorum iudicijs putent. Proponamus simile exemplum in tractatione rerum externarum: ut principi scilicet conilllat mathematicus, ne bellum ineat cum inimicis, quoniam Mars ei paOo rum rum propitius sit. Quaero utrum quo tempore hoc illi dederit consilium nulla iusta causa bellandi principi sit, aut si causa bellandi, nulla tamen occasio opportunitasque uincendi. An potius & bellandi iusta causa non desit, & ad uictoriam omnia suppetant instrumenta.","prev":{"citation":"Opera omnia 432","label":"INCERTAM ESSE ARTEM ISTAM IVDICIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/432"},"next":{"citation":"Opera omnia 434","label":"INCERTAM ESSE ARTEM ISTAM IVDICIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/434"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}