{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 436","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 436","ref":"436","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/436","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/436","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/436.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Tum qui hoc facere sunt conati & mendaces semper esse deprehensos & imperitos astronomiae, tamen historica professione plurimum aberrare. In uniuersum autem non solum quod ad leges & diuina miracula pertinet, sed ad alias & humanarum rerum mutationes, quas ex magnis ut dicunt coniunctionibus praenunciare multi uo luerunt, ibi eorum uanitatem & falsitatem dogmatis aperiemus, ubi nobis cum Albumasare authore illius erroris, cum Hieron. eius interpretes cum Abraham Ifraëlita, cum loanne Exoniensi erit pro ueritate certatios Alliacensis librum in quo idem facere uoluit de concordia scilicet astrologiae & historiae narrationis, ita à capite totum retexemus, ut à prima illam quam notat coniunctione ad postremam usque decurrentes ubique & decoelestibus pariter & de terrenis nihil ab eo sanum aut ueritati proximum dictum ostendamus. Neque unam ex illis septem quas notat coniunctibs nibus quo putat tempore contigisse, sed ab ipsa temporum, hoc est, 1e rum gestarum enarratione ac uera supputatione magnopere esse diuersani Sed uideamus & illa quae postea afferebat, an aliquid faciant, uera scilicui omnia inuicem consonare, & coelos Dei gloriam enarrare. Sane illud pri mum uerissimum est, sed ita erat deinde assumendum cum falsa sit astrolo gia theologicae ueritati non posse concordare. Dauidicum testimonius Paulus Apostolus ad coelestes Apostolorum mentes docet referenduili qui gloriam illam Dei annunciauerunt, de qua postea scribitur: Lex domini immaculata conuertens animas. Sed & si referatur ad uisibile coelum quae ista est consequentia, si coeli enarrant gloriam Dei, fauere ea gloriDei quae de coelo astrologi fabulantur: Sed inuisibilia, inquit, eius, & uistus atque Diuinitas uisibilibus intelliguntur, sed à philosopho cuius proprium est è coeli ordine, motu, natura, ad inuisibilem coeli diuinum opiucem conscendere. Astrologus si est aliquid ecclum inuitè uidet, & de colo ad terram oculos deflectit, solus philosophus ex uisibilibus inuisibilus speculatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 435","label":"NON ESSE ASTROLOGIAM RELIGIONI VTILEM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/435","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/435"},"next":{"citation":"Opera omnia 436-2","label":"NOXIA SIT ASTROLOGIA, QUAMQUE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/436-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/436-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}