{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 437","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 437","ref":"437","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/437","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/437.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"neque enim hunc ego astrologiae errorem dicebam, sed facilem esse ab ea lapsum in hunc errorem. nec si uera esset astrologia propterea ab hoc munere desisterem, ut ab eo periculo homines diuerterem, quoniam nulla ueritas mendacijs est confirmanda, sed cum sit falsa utiliter eius falsitas detegetur, quae si uera putetur, possit in mentibus imperitorum tam grauem pestilentiam generare, quanquam si uideas omnes alicuius artis professores easdem habereuanitates, parum absit ut culpa in artem ipsam uerè non referatur. Ego uero ex scriptoribus astrologiae praecipuis, neminem legi qui religionem & leges omnes, ut reliquas res humanas constellationibus siderum non subijciat. Ptolemaeus in secundo libro Apotelesmaton, quòd apud hanc gentem illud numen, apud aliam aliud coleretur, non aliunde natum intel ligit, quàm ex uaria siderum imaginumque natura, populis illis & gentibus Imperitante, nec procul ab eo loco Graecus quidam interpres Ptolem. miraculum Moseos, qui sicco pede cum populo mare rubrum transiuit, factum ait quòd ille accessum & recessum maris obseruauerit, quasi non simul in ijsdem aquis & illaesus populus Hebraeorum transiret, & cum astro logis suis Pharao submergeretur, quasi non losue lordanem sicco pede transierit in quo nulli aestus, nulla undarum reciprocatio fingitur ab eis, sed haec alibi omnia atque his similia nugamenta satis confutauimus. Albuma sar Arabs & legem Saracenorum, & suam, & nostram, & omnes pariter le ges, sic à coelo deriuat, ut quaenam quamque constellatio fecerit, & ad quot unaquaeque annos sit permansura, ex eadem constellatione pronunciet, in quibus rebus quàm parum tum astrologiae, tum ueritatis inueniatur, post declarabimus. Interpres eius Henricus Macliuiensis ita delirauit, ut nauem etiam inuenerit in coelo, ad quam Noë arcam illam suam sit fabricaturus, quod Alliacensis quasi diuinum inuentum maxime est admiratus. Denique redigi ab eis legem in ordinem earum rerum quae cursu naturali & cceli mutatione contingunt, hinc cognosci potest. Quotquot annorum reuolutiones ab ascendente legis ad eius usque casum sunt futurae, è coelo uolunt cognosci. Et Haly Abenragel ut reliquos taceam felicitatem & sterilitatem anni inde pronunciat, ut si ascendens legis loco louis aut Veneris applicuerit, fertilis annus sit futurus, contra si locis siderum infelius cium.","prev":{"citation":"Opera omnia 436-2","label":"NOXIA SIT ASTROLOGIA, QUAMQUE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/436-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/436-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 438","label":"NOXIA SIT ASTROLOGIA, QUAMQUE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/438"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}