{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 440","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 440","ref":"440","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/440","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/440.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"Quod si res humanas diligenter examines, nullam fere inuenies in qua non aliquid ex his quaedi ximus, praeuisum etiam uerè de coelo exitum non immutet. Nam & hominis proprium arbitrio & ratione res suas disponere, & id quod mate riae undique annexum est & colligatum illius mutationi uehementer est obnoxium. Tum cum nihil sit male ita omnes ferè inuicem homines dependent, ut non sit quem alterius uel laedere uel iuuare fortuna non possit. Sic & filius felix patris infelicitatem, infelicem exitum etiam, & felix felicem ex bono parentis fato sortietur. Et seruus sua genitura parum fortunatus fortunato domino aget feliciter. Sic militis fatum ex fato imporatoris, & fortuna aegroti ex medico, & contra medici ex aegroto, aliter atque aliter fieri continget. Ex quibus omnib. illud declaratur quàm saepi non euenire sit necessarium quod cuique praedixerit mathematicus, etiam si sit uera ista professio, ne dum ut ueritas professionis, ex ueris professorum praedictionibus possit comprobari. Quid quòd tanta inter authores istius artis dogmatis est dissensio? ut uel omnes uel maximam eorum partem defuturis mendacia dicere sit necessarium. Admirantur ipsi maxime & uenerantur aliquos Aegyptios, Persas, & Indos, & Babyloni quasi antistites coelestium misteriorum, & eorum nomina quasi num na inflantibus buccis imperitorum quotidie auribus insonant. At si ri illius uera, ô astrologi dicere uos non potestis qui iuniorum libros lolos habetis quos imitemini, à uetere illa disciplina undique discrepantes. Plulemaeus enim parens uester, astrologiam quae scilicet erat Aegyptiorum ubique taxat atque conuellit, nunc eam parum dicens consonam ratio ni, nunc alijs probris lacescens, quod libros Apotelesmaton legentifaem se constat. Neque uero solummodo ab illis Ptolemaeus, sed illi interle pariter dissentiebant Indi scilicet, à Chaldaeis Aegyptij, cum & à seinuicem & ab his & alijs Indi, & ab his omnibus Persae. Nec ipsa minus inuse Graeca quàm Barbara concors astrologia, cum quae reijcit Ptolemęus Dorotheus amplectitur, & alia quoque Paulus, alia Ephestion, alia ai sentiunt, & opinantur, nec ex eis quenquam inuenies qui authoritate ex perimenti, euentorum fidem non colligat. Arabes nónne & inter se & d Graecis digladiantur? Porro sicut Ptolemaeus illam antiquam, ita Plolemaei astrologiam abijcit Albumasar, adeò ut in eis libris legi nihircat quod uel rationi uel experientiae consonum inueniatur. Contra Autrodan nullum fuisse loquutum in astrologia cum ratione ait praeter Pre lemaeum. Et quòd si inspexeris dicta aliorum inuenies ea multum à uertate remota, dicta uero Ptolemaei nullo modo posse falsa reperiri. Hobraei quoque Hebraeorumque primus Abraham Auenazra dissentit? Ptolemaeo, & Albumasarem saepe lacerauit, imò totum eius librum quibs qui Latine censetur de magnis coniunctionibus abijciunt atque repudiant. Si ueri igitur erunt sequaces Ptolemaei, nónne & ueteres Arabes eorum sectatores necessariò mentiuntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 439","label":"NOXIA SIT ASTROLOGIA, QUAMQUE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/439"},"next":{"citation":"Opera omnia 441","label":"NOXIA SIT ASTROLOGIA, QUAMQUE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/441","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/441"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}