{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 441","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 441","ref":"441","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/441","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/441","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/441.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"& si libri illi quod isti iactant, in omnium erant admiratione, quare uera prodebant: nónne necessario & risu fuit Ptolemaeus & Albumasar suo quisque seculo? & alij similiter ab illorum decretis omnino deuiantes. Et tamen ita fuisse semper comperies, ut apud omnem gentem, apud omnem aetatem, uiri fuerint semper qui uera praedi ti dixerunt ab astrologis, quod non ueritate dogmatum, sed casu contigit, nec unquam defuisse qui fallaciam istam non ludibrio, atque contemptui, aut etiam odio habuerint. Sed quicquid de priore seculo fuerit sane hac nostra tempestate professorum ueritate dogma confirmari non potest, cum & malos plurimum authores sequantur, & bonos non intelligant, ium ita negligenter obeant istud munus, ut nesciant multa quae scire eos oporteat, plura etiam omittant quae sint consideranda, & labori parcentes, & ad pecuniae quaestus properantes. Quod si docere hic potius astrologiam quàm confutare instituissem, funderem manum ad errata iuniorum profitentium hanc artem, sed non hoc meum consilium. Annotare ta men fortasse aliqua fuerit operae precium, quo magis fiat manifestum non posse eos uera praedicere, etiam si uerissima essent dogmata astrologorum.","prev":{"citation":"Opera omnia 440","label":"NOXIA SIT ASTROLOGIA, QUAMQUE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/440"},"next":{"citation":"Opera omnia 441-2","label":"DE IGNORANTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/441-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/441-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}