{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 443","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 443","ref":"443","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/443","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/443.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"Tum Aphętas hoc est dimissores ipsos constituit, qui ex illis locis quasi carentibus suo (ut ita dixerim) afflatu uitae impetum largiantur, quos esse uut Solem, Lunam, Horoscopum, partem Fortunae, et praedominantes in illis locis erraticas stellas. Praeter hos quibus Hilechij omnes numerantur, nullum alium facit annorum distributorem, quanquam quod hi quos diximus Aphętae largiuntur & accumulari & exhautiri posse putet, commertio felicium siderum uel infelicium, barbari & nostrates praeter istos Aphaetas, quos ipsi Hilech uocant alium esse credunt ex sententia etiam Ptolemaei, qui uiuendi spacia decernat, quem uocant Al chochoden, de qua re ut dicebam nihil usquam ipse Ptolemaeus, ex cuius tamen opinione de eo ipsi multa quaerunt, disputant, & definiunt. Nec so lum errant in hoc unde tota rei summa dependet, sed in ipsorum etiam Hi cchiorum numeratione, cum inter ea Haly locum nouilunij, aut pleniluliij praecedentes poni dicat à Ptolemaeo. Quod tamen siue nocturna fuerit genitura, siue diurna, faciendum nunquam censet Ptolemęus. Quid quòd iste Haly accusat Ptolemaeum quasi secum pugnantem, gloriaturque magnopere super hac Ptolemaei taxatione, in qua neminem sibi unquam ait aduersatum, & Deo secretorum reuelatori gratias ait ingentes, pugnare autem ita eum dicit quod octauum locum inter Hylechia non enumerat, quia Horoscopum non respiciat, in Alchochoden tamen deligendo nihil pu tet rferre respiciat Hylech an non respiciat. Quid desipis Barbare? aut quid somnias? ubi apud Ptolemęum Alchochoden legistis, sed scio quid tum caeterosque deceperit. Ptolemaeus inter Hilechia Planetas ponit in reliquis locis Hilechialibus dominantes, isti rem esse eos diuersam putant ab Hlilechijs, ut reliqua quatuor, Sol, Luna, Horoscopus, & pars Fortunę, cui & falsò nouilunium pleniluniumque addiderunt, sola Hilechij haberent rationem, Planetę eorum locorum dominatores annos decernerent. et quoniam Ptolemęus de dominantibus Planetis nusquam dixit esse necessarium ut Hilechia aspicerent, mirati sunt, cur illa duo quę scilicet Psi duo esse putant, Hilech, scilicet & Alchochoden aspectus societate co pulanda non existimauerit, cum nulla sit tamen culpa Ptolemaei, si inter aquę unum sunt societatem aspectus non quęsiuit. Non enim apud eum unquam cum Sol aut Luna erunt Hilechialia, alius erit Planeta pręterea uitę dispositor, sed tunc utitur dominatore Planeta cum in annorum donatione reliqua Hilechia authoritatem non habent, quod cum est nullum, potest relinqui uitali Planetę commertium cum aliquo Hilechiosum, quòd pręter eum scilicet nullus inueniatur, quod nescio quomodo isti ex uerbis Ptolemęi non intellexerint, aut non ex eis aliquis hoc deprehenderit. Sed ita in hunc errorem gregatim omnes abierint, ut non sit qui Alchochoden & Hilech ex sententia Ptolemęi non requirat.","prev":{"citation":"Opera omnia 442","label":"DE IGNORANTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/442"},"next":{"citation":"Opera omnia 444","label":"DE IGNORANTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/444","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/444"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}