{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 449","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 449","ref":"449","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/449","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/449.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Et si euentum rei respiciat, ueritatem ibi magis inueniet, ubi minus sperabit, siue quòd ibi plus possit casus, ubi minus est rationis, siue quod in illis spiritalis improbitas libentius nos ludificet. Astrologorum praedicta multiplex, tamen adiuuat fallacia, cur saepius Apotelesmaton fidenon tam probentur, quàm probari multis uideantur. Nam si de praeteritis eis est dicendum ut ostendatur talia euenisse, qualia coelum significabat, nihil eis deest ad irretiendos animos imperitorum, quoniam nulla siderum est positio, hulla genitura, in qua & prosperae & aduersae significationis multiplex constellatio non inueniatur. Cum praesertim non pauciora ipsi sibi finxerint in coelo, quàm ibi ab initio sidera Deus formauerit, quare semper habebunt in praeteritis rebus, unde positionem tueantur, raro enim inuenient in Planetis quod uolent, tamen multis eos modis & felices faciunt & infelices, plus in coelestibus scilicet iuris habentes quam in terrenis, ita eis sem per coeli locus uel signi bonitas, uel malitia, uel alterius stellae radiatio, uel cum Sole amor, cum horoscopo odium, uel amicitia suffragabitur, aut si tandem illi non satisfaciant, auxilium implorabunt à stellis, non erratiis, in quibus ipsi nunquam non errant, aut si nec ipsae satisfacient, satis praesto erunt eis uel Indorum imagines, uel partes Aegyptiorum, uel antiscia Firmici, uel dodecathemoria Chaldaeorum, uel fictum omnino aliquid ab eis, in quo tanto magis quasi super occulto dogmate glorientur, quanto magis & falsum erit & commentitium. In futuris praedicendis minus habent occasionis ad fallendum, quanquam nec in his desint, nam & multa conijciunt, tetram potius, ut dicitur, quàm coelum obseruantes, Eu sipidis illud: Recordati bene, qui conijciet, is uates optimus esto. Et genefaliter quaedam enunciant, quae non possunt ferè non euenire, aut non pu farisaltem non euenisse, & ambigue proferunt, more oraculorum multa, semper aliquid excipientes, quo possit illud quod est prędictum, uel minui, uel augeri, uel impediri, ut si euenerit non dicas non prędictum, si non fuenerit, nihilominus ueri existimentur. Explicitum particulare, certum ab eis raro audies quicquam, & cum tale aliquid audent, uel quod est rarissimum casu probant, uel quod est frequentissimum experientia refelluntur. Sed accidit quod de templo ille dixit Apollonis, ut bene dicta memoriter celebrentur, errata nemo recordetur, quoniam & hęc sciri nolent qui tis fauent, & qui contemnunt tam hęc quam illa omnino nesciunt. Non est autem prętereundum quod dicit Aug.","prev":{"citation":"Opera omnia 448-2","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/448-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/448-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 450","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/450","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/450"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}