{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 453","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 453","ref":"453","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/453","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/453","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/453.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":448,"text":"Quod uel ipsa quoque demonsisexf experientia, uariatis anni temporibus ex accessu Solis ad nos atque recessu, unde uiuentium quoque omnium habitus & conditio uariatur, dum temperat arua coelum, dum uariat fruges, redditque rapitque. Sed & in diurna reuolutione, Sol aëris qualitates mutat, plus, minus, tum meridie, mane, uespere, calefaciens, exiccans, humori frigorique derelinquens Luna, quantas habeat uires in omnia corpora praesertim fluxiora quis ignorat? Aestus haec Oceani faciens ascendens atque descendens, Pontum mouet & terris immittit & affert, sed & summersa fretis concharum & carcere clausa ad Lunae motum uariant animalia corpus, Crisimi dicis à medicis obseruati Lunae Solisque motus sequuntur. Luna plena nascente, diuidua persaepe cieri tempestates, & in corporibus agitari uidemns humores, hinc pastoribus, nauticis, agricultoribus, obseruationes multę de Lunae motibus acceptae, multiplicique experientia, multis retro saeculis comprobatae. Cur igitur si luminarium manifestiores impressiones, & in permulandis inferioribus authoritatem persentimus, cessare reliquas stellas, & inefficaces esse credamus? nec eorum uires ad nos quanquam occultiores peruenire, quibus subdita illis corpora uarijs modis afficiantur. Quarum gnariatque prudentes, secretiora quaedam defuturis euentis possint pręcognoscere, quàm quae medici, pastores, agricolae, nautici praediuinant. Fraeterea nemo pernegauerit aëris habitum tempestatesque de siderum statu posituraque uariari, cum & calor, & frigus, & siccitas, & humiditas, & quaecunque in sublimi fiunt impressiones à coelestibus motibus & influgibus generentur. Quod si terrae uisceribus inclusi sicciores halatus tersam mouent, Si causationes in aëre, ex quatuor illarum qualitatum, uel xuberantia, uel defectu, si caritatem annonae, uel humiditas nimia facit, uel siccitas, Cum aut fructus leguntur, aut seruntur, inuicem fertilitatm status aëris modicus & opportunus, quis negabit à stellis non modo sempestatum mutationes, & terrae motus, sed pestilentias quoque, & mor rorum uaria genera, in hominibus, in pecoribus, salubritatem regionum, & fertilitatem sterilitatemque prouenire? Tum si constamus nos quoque xijsdem qualitatibus & corporis temperatura, mores, ingeniaque uarianut, integra tamen libertate, cur non fieri potest, ut propensiones in nobis ediram, mansuetudinem, ad effectus alios bonos & malos, à siderib. fiant, ollem, sanguinem, pituitam, atrabilem, uel suscitantibus uel frenantibus, quos humores affectus illi plerunque comitantur? Cur non pariter siccae calidaeque coelorum impressiones bilem exacuentes in nobis, ad litem, iurgia, contumelias, inimicitias excitare possunt? Vnde bella, caedes, uastasiones, unde imperia regnaque mutantur. Post haec ita colligit Ptolemaeus, si faciunt stellae diuersitatem corporis & animi, deriuatur haec scinceps ad ea quae sunt quidem extrinseca, sed habent cum illis affinitatim qualem cum corpore uxor facultates, cum animo dignitas & honores, haec est praecipua ratio Ptolemaei, nec omnium effectricem siderum uim probat, aliter ullo loco quàm ex efficientia primarum qualitatum, quas producendo caetera quoque produncant consequenter, quare nec alias affert cau sas quòd hęc quidem Saturnus, haec Iupiter, illa uero Mars operetur, quàm quòd Iupiter sit planeta calidus & humidus, Saturnus siccus & frigidus, Mars siccus magis & feruidus, hoc de stellis erraticis, hoc de non erraticus pariter sentit, ex natura primarum qualitatum erraticas, ex erraticarum natura iudicans non erraticas.","prev":{"citation":"Opera omnia 452","label":"QUID LIBRO PRAECEDENTI ACTVM SIT, ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/452","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/452"},"next":{"citation":"Opera omnia 454","label":"QUID LIBRO PRAECEDENTI ACTVM SIT, ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/454"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}