{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 455","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 455","ref":"455","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/455","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/455","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/455.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":387,"text":"Cap. III. Os istas rationes astrologorum nedum labefactare, sed exaugere studuimus, ne quid se defraudatos expostularent. Primum autem illud Lectorem scire uolumus, etiam si rationibus his concederetur, non propterea sequi, ut aliqua possit esse astrologla, quod sequentibus libris innotescet. Sed adeò illis non concedimus, ut ex iisdem locis ualida contra eos argumenta sumamus, nam quod ad primam iltinet rationem, simul atque dixerunt astrologi, motum omnem inferiorem à coeli motu dependere, statim dogmati suo cotradixerunt, cum inde illud sequatur tritum apud philosophos, esse coelum uniuersalem causam effectuum liiferiorum, causa aut uniuersalis effectus non distinguit, neque cur hoc fiat, aut Illud quaeritur ab ea, sed à proximis causis, quae uariae & differentes sunt, pro effectuum differentia & uarietate, & cum ex his alia aliud faciat, uniuersalis causa cum omnibus omnia facit. Quod cum manifestè appareat in rebus, natura, specieque diuersis, mirum quomodo non intelligant multo magis idem credendum de uarietate indiuiduorum, quae quanto magis & particularis est, & à materia plurimum trahens originem, minus referri potest in causam ma xime & formalem & uniuersalem, At quis non uidet coelum cum equo equum generare, cum leone leonem? nec esse ullam siderum positionem sub qua de leone leo, de equo equus non nascatur? Cur non eadem ratione cum diuera sis parentibus diuersos coelum pariet filios, licet eadem similiue constellatione, quod ipsa experientia comprobatur, cum interdum eadem hora natos, & sub eadem inclinatione coeli, fortuna tamen, ingenio, corpore diuersissimos uideamus. Quo loco plagam astrologus uitare non potest. Solent enim tum partus geminorum illis obijcitur ad Nigidianam rotam confugere, in quanon est bis eundem locum attramento designare, sed & hic male se explitant, cum non possint ipsi tanquam rapidi momenti assequi differentiam, ex quatamen sit tanta ut uolunt differentia fati, quare dum efficientiam coeli conantur defendere, alios incidunt laqueos, ut de illa scilicet efficientia scien iiam se habere non posse, inuiti confiteantur, tum nos & illis geminos non obijcimus quorum cum alter exeat post alterum quae intercedit morula, ansulam eis praebet aliquid respondendi. Sed natos simul eodem momento, ex diuersis parentibus, intra eandem tamen eiusdem regionis & latitudinem & fongitudinem, de quorum genitura idem thema coeli describere, eadem pronun clare debet astrologus, tam de his quae post natalem horam euenient, quam quę intra matris etiam aluum illis contigerunt, ut sicut eadem hora nati, ita eadem foncepti ab illo existimentur. Dehis inquam quid respondebit astrologus? cum eadem scilicet omnino constellatio, non idem tamen utriusque fatum apparebit?","prev":{"citation":"Opera omnia 454","label":"QUID LIBRO PRAECEDENTI ACTVM SIT, ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/454"},"next":{"citation":"Opera omnia 456","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/456","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/456"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}