{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 460","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 460","ref":"460","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/460","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/460","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/460.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Certe illud negari non debet diffusum à luce calorem eo posse pertingere quo lux ipsa non peruenit, sicut potest trans parietem calor ignis sentiri, nec potest tamen ipsa flamma uideri, sic nihil est quod prohibeat infusam montibus & cauernis lucem intus ipsam quidem non intrare repulsam opacitate corporis & densitudine, quae non sunt luci suscipiendae idoneae dispositiones sed tamen intus mittere suum calorem, quia licet non possint talia corpora illuminari, calefieri, tamen possunt etiam magis quam quae rara sunt ab que perspicua. Quomodo uero huiusmodi rerum mixtio fiat à coelo, quo modo rursus à secundis causis, in solutione dicemus quartae rationis. Re liqua sunt ea quae de caloris istius afflatu uiuunt, quippe ut paulo ante co legimus, cum summum teneat in corporibus ista qualitas gradum, sicii habet ut corpora ipsa perficiat, qualia diximus, ita ut proximè sub sterne tur uitae, quasique extrema compilet inuicem, corpori uitam, & uitae corpus quapropter in omnibus etiam uiuentibus, inter hoc quod uidetur crassium habitaculum, & animam uitae fontem medius est quem spiritum appella mus, tenuissimum corpus & inuisibileluci, calorique illi sidereo maximes gnatum, cui uita praecipue adest, perque eum suas in hoc uisibile atque retros lum uires explicat, atque diffundit. Sic in materia seminali latet hoc genti spiritus, cuius in primis utitur mysterio, uis illa diuinior artifex uitalium operum uice animae fungens aqua defluxit, & speciem generantis profgans in materiam quam occupauit. Non sunt autem uel gignendis cor ribus, uel seruandis, uel muneribus sensuum obeundis utiles isti spirit si coelestis spiritus (hoc est caloris quem diximus) ope destituantur, qu mobilior, purior, efficacior, proptereaque proximior uitae, roborat infirsitatem spiritus inferioris, & suo commertio reddit animae cognatiorem? iam non sit argumentum uiuere coelum quia uegetet suis radijs ea quae v uunt, nam uiuunt haec quidem omnia per suas animas, perque animaeui seminibus insitam propagantur suffragante illis calore coeli, non quasi ba uifico, sed ad uitam, ob id quod diximus, commodissime proximeque dii ponente. Nemo autem dixerit in luce, siue per lucem esse, quae ab animaes uim uidendi, quanquàm sine luce non uideamus, possit alijs nec neuitas li rationibus comprobari, disputatum à nobis in concordia Platonis: Aristot. ita patet in corporeo mundo nihil quidem fieri sine coelo, uerum tamen quòd hoc aut illud fiat, id à coelo non esse, sed secundis cau sis, cum quibus omnibus coelum talia facit, qualia ipsae facere natae sunt, siue illis ad speciem, siue ad indiuiduum causae pertineant.","prev":{"citation":"Opera omnia 459","label":"COELVM QUALITER MOTVAGAT, ET LVMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/459"},"next":{"citation":"Opera omnia 461.1-5","label":"461.1 to 461.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/461.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/461.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}