{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 465","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 465","ref":"465","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/465","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/465.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"in eisdem libris de animalium scilicet generatione, tempora decrescentis mensis humidiora dicit esse & frigidiora, cum tamen uulgo confessum sit, senescente Luna siccari humiditates. Hoc ego ita soluerim, Luna decrescente uiget hu miditas non à Luna proueniens, sed ab elementis inferioribus quibus Lu na minus resistit, & debilitata calore & sub finitorem maximam partem no ctis delitescens, quare humiditas illa quoque aquea insalutaris excrementitia, unde nouilunio propinquante uapores multi tolluntur, seges pluuiarum, fluuntque plaerunque menstrua plenius, ut Aristot. in historijs & de anima lium generatione scribit, adolescente uero Luna crescit humiditas, uel qualis in corporibus praeerat facta fluidior, uel uiuifica magis beneficio unaris caloris accedens. Sic enim putat Aristot. ex lunaribus incrementis echinos & id genus uiuentia fieri pleniora, non aliam ob causam quàm quod illa frigida cum sint, ut quae sanguine carent foeta lunae lumine ube riore sicuti uitalius incalescunt, ita melius concoquant, unde necessario succulentiora & habitiora fiunt. Fluunt igitur & crescente Luna humiditates & decrescente, sed aliae atque aliae, crescente bonae, decrescente malae. Quo clarissime patet non humefacere Lunam quia frigida & humida sit, nam talis humiditas crescit Luna decrescente, sed quia salubriter & uiuifice calida, quando sub copia luminis eius illa fiunt humidiora corpora & robustiora, nec aliter humidiora quàm ui caloris & altricem uim adiuuantis, & quod illi est proprium euocantis humores ab intimis ad extrema. Quo circa tunc quoque sanguinis missio commodissimè fit, ut magnopere errauerit Haly Hamec astrologuns qui deficiente Luna dixit incidendas uenas. Igitur asseueratè concludamus, humorem qui cum Lu na pariter augetur, proptereaque illius augetur influxu, saluberrimum esse numorem non elaxantem corpora fluxu, aut frigiditate mortificantem, sed firmiora uiuacioraque reddentem, attestante, uel illa experientia, fide medicorum omnium comprobata, qui per initia mensis decubuerit, eos iniuriam morbi fortius ferre, & qui conclamati iam animam agunt uix ascenden te Luna deseri uita posse. Potest autem & Sol & Luna non solum deserenflo nos lumine, sed afficiendo (quanquam id quoque per accidens) frigefacere. Sol quidem dum aut nimia exiccatione mortificat, aut uitalem calorem prouocat foras, aut pluuias generat ex marinis uaporosis halatibus, quos plures omnino suscitat quam dissoluat, aut uentos commouens, aut alijs eriam de rausis. Luna uero per apertos tenui suo calore, rarefactosque patentius meatus corporis nocturnum frigus suis quoque radijs tentauerunt, in nos uberius intromittens.","prev":{"citation":"Opera omnia 464.4-5","label":"464.4 to 464.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/464.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/464.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 466","label":"LVNAE LVMEN SICVTI ET SOLIS VITALE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/466","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/466"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}