{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 47.1-4","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 47.1-4","ref":"47.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/47.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/47.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/47.1.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Quas ego eorum disputationes atque sententias nec reprobo nec aspernor, si de naturali se tantum foelicitate dicere profiteantur. Certum enim per eam non posse hominem aut angelos altius euehi quàm ipsi dicant. Quod uel hac ratione maxime comprobatur, quoniam si nixum propria fortitudine nihil supra seipsum potest assurgere (alioquin seipso ess et ualidius) utique nihil nitens per seipsum ad foelicitatem majus aiiquid uel perfectius sua natura assequi poterit. Sed di cant mihi philosophi si haec in rebus sola foelicitas, cur uel ipsi fatentur inter animalia solum hominem natum ad foelicitatem. Cur enim alia pręter hominem ad suos quoque fines perueniant: possumus dicere esse aliorum quàm hominis minorem foelicitatem, at nullam esse quo pacto defendemus? Quinimò cum à fine, à natura statuto reliqua infra hominem nunquam, homo fere semper exorbitet, uidebitur nisi alio se priuilegio iactet, infoelicissima omnium humana conditio. Audiamus igitur sacros theologos dignitatis nostrae nos admonentes, & quae ultro nobis à patre libe ralissimo diuina bona praestantur, ne quaeso ipsi crudeles in nostros animos & male grati erga Deum opificem reijciamus. Diximus supra summam foelicitatis in Dei esse adeptione, quod est summum bonum & prin pium omnium. Dupliciter autem illam posse contingere: quoniam uel in creaturis, quibus se Deus participat, uel in ipso Deo Deum assequimur. Ostendimus item, quod & ostendemus, tres creatas non posse uiribus suis ad hanc postremam, sed ad illam duntaxat accedere. Est autem illa, si animaduertimus, umbra potius foelicitatis quàm uera foelicitas, quemadmo dum creatura, in qua Deum attingit, non summa bonitas, sed summae bo nitatis, id est, diuinae tenuis umbra est: Adde quòd res per illam seipsis po tius quàm Deo restituuntur, non id assequutae, ut ad suum principium redeant, sed hoc tantummodo ne à seipsis discedant. Vera autem & consummata foelicitas ad Dei faciem contuendam quae est omne bonum, ut ipse dixit: & ad perfectam cum eo principio, à quo emanauimus, unionem nos reuehit & abducit.","prev":{"citation":"Opera omnia 46","label":"SEXTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/46"},"next":{"citation":"Opera omnia 47.5-6","label":"47.5 to 47.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/47.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/47.5"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}