{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 470-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 470-2","ref":"470-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/470-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/470-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/470-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"STELLAS ALIAS A SOLE ET LVNA AVT NIHIL aut certe parum in nos agere. Cap. X. Iximus de motu, reliquum est delumine, sed aduertere pris oportet differentias quasdam inter actionem stellarum in nos pr motum ab ea quae fit per lumen, illius uirtus à mouente mags anima quàm à moto corpore, huius ab ipso corpore Planetu ille sphaerarum potius quàm astrorum, haec astrorum creditur potius quam sphan rarum, in illa dependent à superioribus inferiora. cum nulli sit dubium, me tu primi orbis subditos Planetas, & cum reliquis Solem circumagi. Delmine contra putatur, consentientibus fere philosophis, non modo Luni sed reliquas quoque stellas à Sole illuminari. Plus item mouent nos quaesum altiora, quando in illorum uirtute caetera mouentur. Sed luminis in nos, si alum paria sint, deloco propinquiore potentior est influentia. Sed nec liquet P declarabimus, agant ne in nos lumina corporum superiorum, an Lune tantum & Solis, caetera hucusque cum efficacia non pertingant, ob luctu tium corporum uel paruitatem uel distantiam. De motu dubium non cs in quo (ut diximus) superiora potiora sunt. Ex quibus omnibus collis potest quod à philosophis dicitur, ordine quodamessentiali, seriem qua sique cathenam causarum inuicem necti pendereque deorsum, ad hanc man me motus efficientiam pertinere, quando hoc agmen ordoque causarum & mouentibus magis animis intelligitur quàm in corporibus, & proprium eius est ut à primis secunda dependeant, & superior causa plus habeat bs rium & potestatis quàm quaelibet inferiorum, ne dum cesset superioinferior agat. Non tamen negamus habere calorem Solis ad seminalis e lores rationem causae in essentiali ordine superioris, sed non ultra proteditur iste ordo. Quare non est hic illa ducta à primo ad infimum per inter medios gradus conspicatio causarum, de qua loquuntur, sed in mouentium, quatenus sunt mouentia, serie, completius inuenitur. Est tamen utrobium quaternarium ferè obseruare progressum, in motu primum obtinet lo cum sphaera illa uel uniuersum quod diurna agitatione reuoluitur, und caeteris quoque motus iste com municatur. Sequitur chorus Planetarum super polos signiferi currens in ad uersum, nec in eo sunt plures gradus distiu inus guendi, quoniam inuicem nec mouentur, nec mouent, quare quasi moniunum sicut à primo mobili rapitur, ita mouet suo quoque motu (qui diuersitatis dicitur à Platone) Mouet aethera inquam aëremque supremum.","prev":{"citation":"Opera omnia 470","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/470"},"next":{"citation":"Opera omnia 471.1-4","label":"471.1 to 471.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/471.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/471.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}