{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 482","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 482","ref":"482","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/482","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/482","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/482.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Hoc igitur ad siderum posituras, quas astro logi notant obseruarique pręcipiunt, redigi non potest, cum per easdem anni partes illae similes non redeant, sed dissimilimae. Quia illos ipsos diesgu bernatoribus semper suspectos, interdum innocuos nauigationi felicilsi mosque pronunciabit astrologus, & quos illi non multum cauent periculosissimos, ut eam horam uario statu Solis, atque Planetarum mixtasu illi agmina repręsentabunt. Quapropter nauta huiusmodi regulas, uli suis principijs inimicissimas, non probabit, quae cum diutina experientia & sublimis artis usu quotidie comprobentur astrologorum uanitats fidem locupletissimam faciunt. Possunt autem duplicem habere causam alteram à Sole, alteram ab aqua, ut sicuti nostri corporis humores suasha bent periodos, quibus mouentur, ita habeat suos oceanus, à Sole quoniam secundum sui ad nos accessus recessusue momenta & maris & corporum omnium immutare dispositionem euidentifide cognoscitur. Illud autemao monendum esse lectorem oportet, hanc temporum uarietatem ab his quid rem rusticam & nauticam scribunt, per occasum & ortum stellarum fixirum denotari, ut arcturi, uergiliarum, Hyadum, caeterarumque similiter: non quòd ipsae sint quarum influxus cauentur uel expetuntur, alioquin nec astro logi hoc dicerent, qui per se illas, pręsertim nisi cardines teneant, esse uolu inefficaces, sed ut magistris illarum artium illustratis indoctisque uisibilesu gnum sit, quo tempus illud dinoscatur, quod neque perpetuum simul & con spicuum inuenire melius quàm in emersu occasuque stellarum uideretur. Fostea neque quod apud rude uulgus plus authoritatis & obseruantiae concilis ret. Quod scribitur à medicis, ęgritudines hyemales aestate solui, aestiuales hyeme interdum, & quae hyeme inuadunt uere, quaeue uere, decedere suautumnum, & quae denique quocunque anni tempore fiunt, diuerso terminam quoniam scilicet horum temporum qualitas diuersa pro Solis ad terras ui cinitate atque distantia. Quod autem de Luna dicunt, sub criticis diebus id uanum & irrationale, sed hoc postea cum de Luna dicemus. Ab eisdem Solis progressionibus est affectio uaria rerum, cum expertium uitae, tum uiuentium omnium, sub inclinationibus coeli diuersis, quod non omneadem terrae ferant, & populorum mores habitudoque corporum uarisit in regionibus uarijs. Nec praeter Solem alias opinari constellationts alia signa, aliosue Planetas quibus illa loca subiaceant nos oportet. Fertun Sol semper inter canerum & capricornum: quare quicunque inter circus lum aequidialem & aestiuale solstitium habitant, calidissimam necessarihabitant regionem, qui uero sub aquilone positi sunt, cum à Sole plurimum absint, frigidissimam, medij inter hos temperatam. Et quoniam dextra coelipars, oriens est efficacior, ibi uirtus Solis quam in occidentali.","prev":{"citation":"Opera omnia 481","label":"SOLEM MVLTA OPERARI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/481"},"next":{"citation":"Opera omnia 483","label":"SOLEM MVLTA OPERARI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/483","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/483"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}