{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 487","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 487","ref":"487","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/487","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/487.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Quod autem tunc quoque comportari fruges in aream iubet Graecus poëta hanc rationem, ut scribit Proclus, quòd soleant post plenilunium uen tisuscitari, quib. à grano palea ipsa, glumaque discriminetur. Sicut autem in his diebus operum causa & ratio facile cognoscitur, ita possunt alij Lunae dies certis operibus esse commodiores, ratione non ita manifesta, licet de naturalibus illis quoque quę diximus principijs orta. Siquidem tanti luminis por tio cum re aliqua consonare potest congrua portione, quae dissonabit ab dlia, quo forsitan genere illa sunt, quòd castrari Hesiodus sexta Luna pręsipit agnos, octaua boues & sues, duodecima mulos, sextam & decimamsextam maribus gignendis oportuniorem quàm foeminis, decimam uero foeminis, uerum magis castrari uitulos autumno, Luna decrescente iubet, ratione nota, quia emasculandis metuunt fluxus humiditatum, propterea & siccum tempus, & siccam Lunam desiderat. qua de causa castratum prolibent etiam multa potione. Sic euidens ratio cur sextam & decimamsextam maribus gig nendis opportuniorem quàm foeminis dicat Hesiodus, foeminis uero decimamquartam, quoniam ut est saepius repetitum à nobis, crescit humor cum lumine. Quare plena Luna stillabunt excrementa generationis humidiora, unde proles foeminea magis quàm mascula. Ad hunc modum alia rediges ad naturales causas ab Hesiodo tradita. qui tamen nonnulla licet admodum pauca, miscet ex uetere superstitione, sed ni hil usquam quod astrologis faueat. Gubernatores item ex his uicibus aduenticij luminis in Luna, dies multos citra superstitionem obseruare utiliter possunt, quando plurimum potest illa uariatio lucis in aëris habitu permutando, quare prudenter in nouilunio & plenilunio nauigationibus abstinent, quando per haec solent tempora tempestates plerunque suscitari. ipsi quoque medici recte consulunt aegris, dies obseruantes in auctu cremen ioque Lunae ne fluentes plus minus eos lateant humiditates, in affecto praesertim corpore, quod propria ui destitutum, magis sit oportunum iniuiae peregrinae. Nam gratia exempli, adolescentem Luna uenam incidere, con tra uentosare deficiente potius, quàm adolescente, rationem forte habebit, cum incisio uenę expellat, uentosa attrahat. Quare ebullientibus expansisque ad extrema corporis per initia mensis humoribus, plus forte quàm oporteat attractae materiae educerentur. Nisi quis dicat artis opera sempe esse feisciora, quae cum naturae progressione concordent. Sed haec medicorum ludicio relinquantur. Quaecunque uero praeter haec obseruauerint, ea uanitatem habent manifestam, ut sequentibus patefiet.","prev":{"citation":"Opera omnia 486","label":"LVNAE VIS QUOMODO VARIETVR, ET DIES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/486","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/486"},"next":{"citation":"Opera omnia 488","label":"AESTVS MARIS IN ALIAM CAVSAM QUAM IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/488"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}