{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 489","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 489","ref":"489","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/489","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/489","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/489.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"Rursus ubi uis illa dissolutis uaporibus conflamescit, subsidunt atque sternuntur, & in angustijs se contrahentes, ab occupatis locis abscedunt. Quae uaporum uentorumque gene ratio, pro natura maris, sicut perpetua fermè esse, perpetuaque dissolutio, uidetur iugis reciprocationis causa sufficiens. Vnde redit frigida quae prius tepens aduenerat. Quod significat nobis Adelandus. Et possunt quidem tuentes istam opinionem, rationem reddere, cur maiora quaedam maria non reciprocent, licet adsint & uenti & halatus, fit enim etiam illis idem sane effectus, sed pelagi uastitas litorumque summotio speciem tollit accessus atque recessus, ut id potius uideatur benedictum, aquas uideri hoc, quàm alternantes, hoc est fluctuantem potius aestum quam reciprocantem. Quae si rationi consonant naturali, si consonant experimentis, cur pa rum probabilia iudicari debent? aut cur necessarium praeter has causas addere Lunae motum, secum aquas deorsum etiam in sublime trahentem, praesertim cum non illa respondeant, quae respondere sit necesse, ut cum aucta lumine Luna, cum uelocior cursu, cum propinquior terrae, cum declinans ad aquilonem à uia Solis, cum in signis aquilonaribus posita, tunc ube riores fiant accessus. Contra tenuiores cum se aliter habet quàm dicebamus. Porro non uidetur quid ita sentientibus obijci possit, praeter ipsam aquarum tam in ascensu quàm in descensu cum Luna concordiam. Quae (si uerum quod fatetur Aboasar) nescio quo pacto uel ipsa satis obijci possit. Scribit enim, non eadem ubique esse accessionis initia atque recessus, etiam ubi nulla de finitore uarietas, sed interdum usu euenire, ut quo tempore quodam loco recedunt aquae, alibi tunc accessum aggrediantur. Nec ipse dissimulat, hoc plurimis causam praebuisse suspicandi, motus illos à Lunae motibus non dependere. Cuius diuersitatis quanquam reddererationem conatur, ut Lunam nihil minus esse causam defendat, sequitur tamen inde pro Luna capi argumentum non posse. Vnde potius conradicendi pręstatur occasio, plurimumque haec intra se distant, à temporibus estus euidenter Lunarem causam confirmari, & ab illis non euidenter confutari. Alpetragius attulit huius motus coelestem causam, nec à luna, uerum a diurno motu quo mouentur omnia. Sed inferiora minus. Ignis enim sphae rarotatur in orbem, Inordinatus motus in aëre fit, qui in aqua desinit in accessum atque recessum. Quę quidem omnia potius disputo, quasi philosophus cau sam inuestigans ueram istius effectus, quam ut astrologis contradicam, quando hic ni sillastrologicis rebus accedit receditue, si accessus istos atque recessus cursib. astrorum aliorum, aut Lunae referamus. Quoniam hoc ipsum est (ut uerissime dixit Phauorinus) magis astrologorum fallacia, qui cum uiderint terrena quędam inter homines sita, coelestium rerum sensu atque ductu moueri, quale est quòd oceanus, quasi Lunae comes, cum ea simul senescit adolescitque, hinc uidelicet sibi argumentum ad persuadendum parauere, ut crederemus om nia rerum humanarum, & parua & maxima tanquam stellis atque sideribus euincta duci atque regi.","prev":{"citation":"Opera omnia 488","label":"AESTVS MARIS IN ALIAM CAVSAM QUAM IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/488"},"next":{"citation":"Opera omnia 490","label":"AESTVS MARIS IN ALIAM CAVSAM QUAM IN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/490"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}