{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 496","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 496","ref":"496","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/496","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/496","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/496.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Nec qui aliter prodiderunt, quicquam induxit quàm uel amor astrologicarum rerum, uel authoritas Galeni. Quae tamen in hac re quantum habeant ponderis, mox dicemus. Falso autem quidam ex neotericis hoc quoque Auicennam & Hippocratem opinatos traduntNam Hippocrates quidem nusquam super hoc uerbum. Sed hunc potius ordinem retulisse nixus ad numeros, quos libenter obseruare natura soleat, lon quod Celsus Asclepiadesque notarunt. Auicenna cum meminisset opinionis referentis haec ad Lunam multa, inquit, in his dictis ambiguitas. Tum quęstio nem reiecit, ut cuius perscrutatio ad medicum non spectaret, quin illi potius esset impedimento. Valeat igitur Galeni authoritas apud nos, ubide? cernitur qui dies cretici sint, quoque pacto tractandus aeger, cum uel apparent uel praeuidentur. Nam hoc medici officium, in qua professione pracellentem Galenum uereque diuinum cum doctorum consensu probamus, & admiramur. At cum causa inuestigatur eorum dierum, quòd altioris hoopus philosophiae, non modo praeiudicij, sed nec maioris testimonij loto sententia fuerit Galeni. Quando quod Moses Aegyptius & Auicenna ma gni uiri, magnique in medicina Galeni fautores tradut, plus ramis scientia rum reliquarum quàm radicibus inhaesit. Sane ridetur à dialecticis figurs eius quarta syllogismorum, & in philosophia tam saepe perterretur, & ulidissimas non persentit rationes, ut philosophicum in eo iudicium desidere tur à multis. Non potest intelligere, quonam pacto superstite anima & immortali, cesset ab opere, crebro tamen non dissoluto, fatigatumque à se aithaquaestione Platonicum quendam. Quasi naue soluta superstes nauta non cesset à nauigatione. Nec intelligit, quod à philosophis demonstratur, uniuersales rerum notiones ab intellectu tantum nostro comprehendi, nec à bru torum etiam ingenio. In temporis cognitione quid haesitet non est temporis huius narrare. Neque enim hic de Gal. philosophia, tantum haec delibauimus, quo Moseos & Auicennae iudicium super eo confirmaremus, simulum caueretur ne cui illius authoritas imponeret in accipienda superstitione Nam in hac ipsa, de qua agitur, astrologia parum illum peritum, lunaris mo tus supputatio docet. Nec eum defendit aliter Apponensis, quàm quuesus aetate nondum coelestium motuum ratio ad liquidum fuerat explorata, sit igs tur illi fides in medicina quanta maxime esse potest, quod ad doctrinas alias attinet, cautius agendum cum homine meminerimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 495.6-7","label":"495.6 to 495.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/495.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/495.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 497.1-4","label":"497.1 to 497.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/497.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/497.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}