{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 514.4-5","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 514.4-5","ref":"514.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/514.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/514.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/514.4.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Quanquam nescio si de istis uirtutibus ita statuamus, an effita cior forsitan in nos uirtus inferior, non quia loco proximior, sed quianu turae cognatior, sed alterius operis haec inquisitio. Hic tantum asserimusm si praeter lumen atque calorem sua cuique sideri proprietas concedatum ita defendi posse, omnes uniuersales, ut nullam faciant ex se diuersitatem inferiorum. Possemus tamen concedere uim aliquam particularem illis, con trahentes, scilicet, sideream potestatem, atque ita concedere, ut nihil hoc ri men adiuuaret astrologos, ut si omnes quidem stellas in omnibus sempe idem operari, sed non omnia in omnibus concedamus, uerum aliud alianm ad hoc exemplum: Constant corpora quaelibet ex materia & forma, pum lest igitur aliquis ita se rem habere, ut quae attinent ad materiam, tria minorabim dera faciant, Luna, Venus atque Mercurius, diuisis officijs, ut materiam ip sam Luna regat, ad formam uero disponatur à Venere & Mercurio, à Venere per quantitatem dum fit ordo, figura, compositio, decor debitus in partibus, a Mercurio per qualitatem, dum formabili mobilitate suscipiendae formę congruas induit affectiones, atque sunt formae manentis à superioribus tribus stellis in hunc modum, ut quòd forma sit habeat à Saturno, quòd det esse & uitam his quae uiuunt à loue, quòd moueat intus excitetque ad operandum à Marte.","prev":{"citation":"Opera omnia 514.1-3","label":"514.1 to 514.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/514.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/514.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 515","label":"OCCVLTAS VIRES COELESTIBVS NON INESSE, PER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/515","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/515"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}