{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 527","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 527","ref":"527","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/527","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/527","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/527.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"AD COELVM NON ESSE REFERENDVM, SIQVID A NObis fit quòd nostras uires excedere uideatur, sed potius uel ad angelos uel ad Deum. Atque inibi de fato multa utque diuina praeuidentia nostram libertatem non tollat. Cap. IIII. Vm quid uerò ab homine fit quòd eius uires excedere uideatur, nsolitis solet euentis admirabilibusque mortalitas nostra concuti, uictaque rerum magnitudine, suspicari uim causae potentioris, id agentis in homine, atque per hominem, quo humanae uires facultatis excedat. Et hac quidem suspicione, qui carneos tantum oculos habent, rapiuntur ad coelum, quo nihil ipsi majus uident, aut potentius sentiunt, male ita compotes mentis, ut ad causam amentem expertemque co gnitionis id referant. Cui nec omne mentis humanae consilium satis esse credunt. Quod si respondeant illa quidem à Deo disponi & ordinari, sed Deoper coelum sideraque compleri, quorum uirtus & efficacia tanta sit. Nimis quàm absurde dicere reuincentur, siquidem intercedentes istae cau seinter Deum & nos, sicuti humiliores Deo, ita sublimiores hominib. esedebent, nec quę ratione consilioque peraguntur, qualia nostra sunt, per irraionalia corpora decet ab authore primo disponi, sed quemadmodum ille dementariam molem, utpote deteriorem, per coelestem quae melior est regit & moderatur, ita res humanas non corporum sed angelorum mysterio, qui naura dignitateque mediant inter nos & Deum conuenit gubernari, quare cum Deo descendis ad terram, descende per coelum, cum à Deo descendis ad ho mines, descende per angelos. Sic angelum, Persarum, Graecorum, Hebręorum, legis apud prophetas suis populis prouidentes, & apud Platonem om nesque Platonicos locales Deos, urbibus, regnis, hominibusque praepositos, suorum mentionem quoque factam ab Aristotele, & antiquior Isidorus, & post Isidorum, Clemens Alexandrinus in Stromatis meminerunt. Neque ros turbet quòd indigne quaedam interdum iniusteque fieri nobis uidentur, * propterea ad causam naturali necessitate non consilio agentem, libentius ecurramus. Nam ridicula sanè fuerint, urbis uiliora mancipia, si de consiijs principis iudicare praesumpserint, multò nostra uel ridicula, uel savilega potius temeritas, arbitrium sibi uendicans primi ordinis sapienseque diuinae, quae non in unius hominis, unius familiae, unius urbis, sed or bis totius utilitatem, non ad saeculum instans, sed ad omnia pariter saecumoculum prouidentiae radiumque suae bonitatis extendit. Nos haec homunuli, imò noctuae, talpae, uerè asini, uerè boues, & quidem supini dijudican s, & Deum reuocabimus ad examem? Qui saepius nec in illo, quantusumque est quod habemus iudicium, sed animi potius morbo iudicantes, niuste factum querimur quicquid fieri ipsi nollemus: Et quis non asseue ranter exclamasset dormitare Deum cum iustus loseph uenumdabatur ifratribus? Quis non etiam nullum esse cum idem carcerem praemium castitatis accipiebat? Vide mox eum in Aegypto regem, uel à rege secun dum. Vide patrem cum tota familia à fame redimentem. Vide prophetiam nobilem, nec negabis à Deo facta illa priora, per quae ad ista deinceps ordine suo peruentum est.","prev":{"citation":"Opera omnia 526","label":"QUOMODO RERVM FORTVITARVM CAVSA SIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/526","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/526"},"next":{"citation":"Opera omnia 528","label":"AD COELVM NON ESSE REFERENDVM, SIQVID A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/528","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/528"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}