{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 529","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 529","ref":"529","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/529","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/529","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/529.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":421,"text":"Sed quia nec fato debita nec mortem peribat. Astrologi uerò id maxime genus mortis in fatum reiecissent. Sic Demosthenes. Et ita quidem fatum nemo esse negauerit, sicuti nec naturam. Quo pacto & Aristoteles quinto libro physicae auscultationis fatales dixit generationes, hoc est quae secundum naturam fiunt. Nec dubium cum sic fatum, intelligamus multa fieri praeter fatum, sicuti & multa fiunt praeter naturam, uel casu uel electione nostra, uel (ut inquit eodem loco Alexan der) ipse Aphrodiseus Consilio Deorum. Qui uero secundam inuexerunt opinionem, cogitarunt in ipsa natuta nihil non fieri necessario, siquis omnes simul causas complecteretur. Nam qui multa fieri dicunt extra necessitatem, hoc ita defendunt in naturalihus rebus & arbitrarijs. In naturalibus, quia non omne quod fit naturaliter necessario fit, cum naturae opus impediri possit in arbitrarijs, quia electio nostra, & arbitrium liberum est: Illi contra sic instant: In naturalibus quidem siquid impeditur necessario Impediri, quia & illud impedimentum à naturali causa est, quae tandem ad supremam naturam, hoc est coelum redigatur: Ea uero necessario agit, sed falluntur, nam ut impedimento quidem fuerit causa naturalis, fuit ea famen quae & ipsa potuit, & non esse & impediri cum agebat, quare contingens illud impedimentum non necessario fuit. Et si de illo rursus impe dimento nos urgeas, futurum scilicet causam naturalem, quae & ipsa sicusinaturaliter, ita necessario aut impedietur. Respondeo, te si mundum cre dis aeternum, aut in infinitum progressurum à causa contingente in convingentem causam, inter quas ordo sit semper accidentalis, nec unquam ad unam causam primam necessariam peruenturum, unde sequentibus necessi tas inuehatur, cum nulla sit talis intra naturales, quando nec coclestis cuius peribus & materia concurrentes inferiores causae facile obstant. Si uero remundi creatione cum theologica ueritate consentis, deuenies per impornum illum regressum ad primam rerum contingentem institutionem, unde solletur necessitas, non confirmabitur electionibus nostris, multo irrationabilius inferunt necessitatem, quoniam uoluntas nihil eligat, non praeiudicatum à ratione, nec in nostra sit manu, ita uelle iuditare, sed falsis nitunfurassumptionibus, ut ab alijs alias, & à nobis alibi declarabitur. Nam pe culiares haec seorsum tractatus exigunt, nec magnopere pertinent ad conlutandos astrologos, quorum illa tertia est acceptio fati toto opere confufanda, differens à prima opinione, quòd naturam ipsam coelestem non so sum naturalium, sed & fortuitarum ut uidimus rerum originem facit, ma sequam decausis inferioribus in hac parte maxime sentit, pessime de coelestibus, quando licet natura coelum sit, constellationes tamen illę quas fingunt ex siderum positura, per loca, signa, domos, aliaque id genus, causae naturales non sunt, sed fictitiae, nec ex uno illomomento initiali depend et operaflo coelestium, nec ad ea quę propria sunt inferiorum causarum referuntur, ut iam declarauimus, & sequentia magis declarabunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 528","label":"AD COELVM NON ESSE REFERENDVM, SIQVID A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/528","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/528"},"next":{"citation":"Opera omnia 530.1-4","label":"530.1 to 530.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/530.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/530.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}