{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 53","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/53.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":420,"text":"Verba haec sunt in capite cui titulus est, obgn n n ὑνηθοκηυυν γθου *ηι γνννῖς 25 nava nnn nvm mobου τ ;οθους ὺν γnττ ὑνάτοὴ νου θὐγ τ γν γκου ο haec sic Latinè interpretemur uerbum uerbo reddens. Dixerunt filij siue discipuli Heliae. Sex mille annorum mun dus. Duo mille inane. Duo mille lex. Duo mille dies Messiae, & propter peccata nostra quae sunt multa praeterierunt de eis quae praeterierunt. Haec illi. Age nunc, ipsis uerbis ante omnium oculos propositis, postquam nec commentitium nec arbitrarium ego quicquam afferre possum, discutiamus examinemusque uerba oraculi & statim propositi compotes erimus. Sex mille annorum, inquit, est mundus: quod uel sic interpretemur: Post sex mille annorum curricula, quod etiam ex nostris multi crediderunt, consummationem mundi quasi sabbatum futuram, uel si (quod est uerius) illam diem nemo nouit, in hunc sensum accipiamus, de ulteriori, scilicet, tempore nullum in lege uaticinium haberi, sed hoc ad propositam non attinet quaestionem. Videamus quod sequitur. Duo mille inane. Duo mille lex, tum Messias: inaneuocat (ut Hebręi omnes interpretes dicunt) tempus ante traditam à Deo hominibus ullam legem. Sed uideo insultantem Iudaeum dicentemque si duo mille anni sunt ante legem, & duo mille legis uenturus: ergo Messias non quarta die est, dum quartus agitur millenarius: sed die potius quinta, quia post quartum, scilicet, millenarium. Sed enim responsio facilis, ut quam uer itas animosa suppeditat. Quod enim dicitur ab Helia duo mille inane. Duo mille lex: haud sic accipiendum quasi integrum tempus duo mille annorum futurus sit mundus absque lege, similiterque duo mille annos permansura sit lex, sed quod & tempus legis naturae ad secundum perueniet millenarium, & tempus legis ad quartum usque perueniet. Sed & antequam secudus exactus, sit lex, & antequam quartus elabatur, erit Messias. Quam ego expositionem mihi ipse nec fingo nec somnio, sed eam me ipse Helias docet, ipsimet docent & Thalmutistae. Quod tibi etiam Iudaea aspis (nisi aures occludas) mox erit manifestum. Inquit Helias duo mille inane, & duo millelex. Videamus in quem sensum fuerit uerum quod dicitur deinani, indeque discamus rationem exponendi id, quod dicitur de lege. Principium legis aut à Mose accipimus, aut ab Abraham. A Mose accipi non potest quoniam fuisset inanitas supr a quam per duo mille & tre centos annos, aut circiter. Totidem enim ferè ab Adam ad Mosem. Accipiendum igitur legis principium ab Abraham, cui datum foedus circumcisionis totius antiquae legis radix & firmamentum, ab Adam autem ad Abraham si suas consulant historias haud integrum spacium duo mille annorum, sed mille duntaxat octingentos quadragintaocto effluxisse inueniunt. Quo fit ut non post secundum millenarium, sed intra eius terminos inanitati, legis plenitudo succederet.","prev":{"citation":"Opera omnia 52","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/52"},"next":{"citation":"Opera omnia 54","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/54"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}