{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 532","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 532","ref":"532","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/532","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/532","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/532.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Non concipit inquit mulier, nisi quaho ra siderum positio cum parentum sideribus conuenit. Non igitur ex ea ho ra qua nascitur, sed qua concipitur puer parentum debent facta pręuideri. Sed & cum alio item coelo pater, alio genitrix nata sit eius qui concipitur, quomodo una poterit constellatio tam diuersis constellationibus respondere: aut si hoc fieri posse putent aliqua siderum diuersitate, quomodo tot filiorum themata thematis patris, matrisque simul respondebunt? Cum ab ijsdem sideribus, ab ijsdem coeli regionibus peti in omnibus debeat paren tum significatio. A quarto & decimo coeli locosors patris & matris abillis inuestigatur, à Sole, item Saturno, Venere, & Luna. Horum dispositio in thematis geniturarum uaria ferè semper & multiplex pro uarietatefiliorum, tu istam omnem uarietatem putas posse non uariare à constellationibus genitorum, quasi possit ab alio non dissentire, quod à seipso prius dissentit, aut non sit futurum, ut idem pater necessario & fortunatus sit & infortunatus, quoniam eius scilicet alter filius quartum habeat locum felicibus radijs illustratum, alter uero infelicibus obsessum. Quod ut uitarem uulgus astrologorum soliti dicere non ab omnium filiorum genituris, seum ab eius qui esset maximus natu parentum fata praeuideri. Sed adimitur sia tim eis illud perfugium, de fratrum genituris, quas ostendebant iccirco inter se conuenire, quòd cum genitorum constellationibus omnes parite consonarent. Sed quid oportet rem operosius confutare euidentissime friuolam? Qua enim ratione defenditur? non concipere mulierem nisi qui tunc concipitur ea sit deinde hora nasciturus, cuius constellatio eiusmodi sit futura quae parentum eius qui nascitur, sortem atque naturam astrologo possit significare, scilicet illis coelum & tota natura deseruit, nec potes aliquid fieri in uniuerso, nisi eo fiat modo per quem possit de eo astrologus diuinare. Praeterea illud quomodo soluum in quo erat tota uis nostrae argumentationis, non posse effici ab hora qua infans nascitur, quod infra tribus, in parentibus dudum ante praecessit. Nam eorum opinionem qui non effici hac re, sed significari tantum ab astris dixerunt, postea coargu mus. Nunc aduersus eos disputamus, qui eorum quae coelitus praedicuntur, causam esse coelum opinantur, quod & Ptolem. & principes omnes istius artis opinati sunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 531","label":"AD COELVM NON ESSE REFERENDVM, SIQVID A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/531","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/531"},"next":{"citation":"Opera omnia 533","label":"PVTVRA MVLTO POST TEMPORE A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/533","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/533"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}