{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 534","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 534","ref":"534","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/534","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/534","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/534.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":439,"text":"AVSPICATIONIBVS QUAS ELECTIONES DICVNT. quàm uana & impossibilis sit astrologorum sententia. Cap. VII. bet item ab eis sciscitari de ea parte qua maxime utilis uitae putatur astrologia, quae est de auspicationibus, uulgo electiones uocant, hoc est, quonam pacto a coelo fieri intelligant, ut quod hacquidem hora aggredimur faciendum feliciter, quod uero alia infeliciter fiat à nobis. Nam ut facile omnia haec dicuntur, & habetin prima fronte speciem probabilitatis, ita cum diligentius examinantur uana, impossibiliaque deprehenduntur. Siquis (inquiunt) iter sub tali coeli con stellatione capessat, commodam habebit peregrinationem, à rege benigne excipietur, rem suam familiarem adaugebit. Contra, si alia hora equum ascendat, aut descendat in nauim, difficilia itinera, periculosam nauigationem experietur, nec efficiet tandem cuius rei gratia iter nauigationemue suscepit. Haec omnia fateor me non perspicere, quonam pacto fiant à coclo, do ceant ipsi me si possunt. Esto, Iupiter de nona coeli regione radios suos in terram iaculetur, felicem dicent constellationem pro itinere capessendoQuaero ego ex eis defluxus iste afflatusque fortunatus, homines ne ipsoafflet atque afficiat iter arrepturos, an ipsam potius iter agentium hominum operationem, hoc est, uel equi ascensum, uel è domo egressionem, uel huius aliquid eorum quae sunt necessario itineris inchoamenta. Si primum sospondeant afflabuntur illi, etiam si tunc primum iter non accipiant sidenmbeneficio, quoties arripiendi itineris illis fuerit propositum, praesertim cum ex eorum sententia non praestet constellatio quod pollicetur, tunc maxi me quando est, sed longo etiam post saepetemporis interuallo. Si secundum multa certe delirare cogentur ut positionem tueantur, dum nobis exponem quo pacto louia illa equi ascensio, & mollem pedibus uiam sub sternat, latrones abigat ex itinere, & nubibus pulsis placatum efficiat diffusolu mine coelum. Nec parum item illis negocij in retinendo isto defluxu, dum multorum forte dierum iter plane conficiatur, cum non parua iuresum tio habenda sit, neque in illo equum ascendente uirtus coelo descendit. K ciproca ratione cum de quo ille descenderit, illa in coelum rursus ascenda & nouo iste uiator loue semper indigeat, cum erit ei equus insiliendus. Nam somniare uim aliquam primordialem nusquam consistentem, nullibi raor catam, quę totum tibi iter molliter beateque conficiat, hominum est in somnis etiam delirantium, qui quod loquuntur nihil perpendentes, futilem dan& sine mente sonum. Videamus rursus eosdem ne scrupulos incidant i his rebus quae sunt opera potius nostra quàm operationes. Sententia esi Ptolemaei, si in urbis constitutione Mars coeli medium obtinuerit, pris cipes eius ciuitatis gladio plerunque perituros. Exponat nobis Ptolemaeus lbi nam sanguinolenta ista Martis radiatio recipiatur, quae tot deinceps principes, sit successu temporum gladio necatura? Si suscipi eam uelit in principe qui tunc urbem aedificat, rogabo quo pacto iacti illi defossique in terram iussu principis lapides, urbis scilicet fundamenta, coelestes radios aliorsum uergentes in principem istum flectant atque deriuent.","prev":{"citation":"Opera omnia 533","label":"PVTVRA MVLTO POST TEMPORE A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/533","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/533"},"next":{"citation":"Opera omnia 535","label":"AVSPICATIONIBVS QUAS ELECTIONES DICVNT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/535","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/535"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}