{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 537","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 537","ref":"537","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/537","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/537","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/537.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Et erunt adhuc philosophi, erunt theologi quibus haec placent, putentque se, & quos sequuntur astrolo gos, satis adhuc intelligere quid sit Deus, quid sit oratio, quae mihi insania hoc loci non tam est confutanda quàm execranda, cum ex his quae de oratione aduersus impios alibi disputauimus, satis sit confutata. At Petrus Apponensis cuius ego scripta quoties lego, toties illud Heracliti uenit in mentem πόλιμα θείαγόου οὖ φὲρὶ ipse, inquam, scribit, illa se hora de qua dicebamus, à Deo scientiam petijsse, & post eam diem in ea magnopere promouisse. Mihi quantum nouus hic Salomon in ea promouerit metiri non uacat, credo certe quicquid promouit, non plus eo esse quod humanis passibus confici possit. Sed utcunque sese res habeat, consulerem Petro isti, ut to tum quod profecit, suae potius industrię ingenioque acceptum referret, quàm louiae illi suae supplicationi, sed ne pertinaciter illud defendat, cogantur bonaiudicia negare, eum potius quicquam in bonis literis profecisse, ut quàm ut tam uanae superstitioni aliquando assentiant. Consulerem item in commu ne astrologis omnibus, ut postquam illis lupiter ita fauens est, tantum sibiuna felicis horae supplicatione, diuitiarum opumque comparerent, ut nostris posthac pecunijs nihil indigentes, desinerent aliquando mentes imperitorum tot quotidie mendacijs, emungendae pecuniae gratia ludificare.","prev":{"citation":"Opera omnia 536","label":"AVSPICATIONIBVS QUAS ELECTIONES DICVNT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/536","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/536"},"next":{"citation":"Opera omnia 537-2","label":"MORES HOMINVM A COELO NON FIERI. CAP. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/537-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/537-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}