{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 542","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 542","ref":"542","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/542","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/542","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/542.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"NON POSSE COELVM EIVS REI SIGNVM ESSE, cuius causa non sit. Cap. XII. Erum dicet aliquis forte, etiam si concedatur non fieri à sideriius istas uarietates euentaque rerum humanarum, non tamen sta tim id colligi, ut praeuideri ista de coelo praedicique non possint. Quandoquidem quae sidera minime faciunt, possunt tamen significare atque portendere. Sunt enim qui ita sint opinati, non fieri scilicet, po testate coelestium res inferiores, praeterquam in re communis efficientiae, sed cum à proximis causis proprijsque dependeant, indicari tamen à coelo priusquam fiant. Atque per Planetarum transitum, stationem, recessum, fo tura cognosci, ut aues, seu praeteruolando, seu stando, futura pennis, uel uoce, significant nec scientes. At uerò nec ipsa hoc unquam insignes astrologi crediderunt, nec ut credamus ratio ulla consentit. Quod enim natura, non hominum instituto signum est alicuius rei, & corpus est, aut causa est rei quam significat, aut effectus, aut tam signum quam id quod signatur, ab eadem causa proueniunt. Quod si quis putat addendum, quasi diuersum ab his quae diximus, ut sit causae necessario inseparabiliterque connexum, is plurimum longeque fallitur, quoniam ista connexio, & concomitantia fieri alia ratione non potest, quàm quòd uel causaid pariat prius ex se, quàm efficiat aliud, aut quod eam causam excitat ad agendum hoc quo que suscitet simul, quod sicut utrunque ad communem causam referri concedimus. Age igitur uideamus quod nam magis ex his coelo conueniat, ni coelo futura significantur. Coelorum utique motus & dispositiones, effectus, non sunt rerum inferiorum, causas esse negant. Restat ut coeli habis tus & dispositio, & quod per eam creditur indicari, ab eadem causa dicantur prouenire, quemadmodum iris portendit interdum serenitatem non quia faciat serenitatem; sed quoniam iridis causa, causa etiam est sorenitatis. At corporea causa nulla reputabitur quae sit coelo superior, proptereaque coeli inferiorumque simul dispositiones efficiat. An reliqua erit causa incorporalis, fortè enim dici posse uidebitur, fieri euenta re rum humanarum ab ipsis diuinis mentibus, coelestia corpora reuolueus tibus, & dum fiunt ipso coeli quod mouent habitu, & positione mouent, quasi nutibus certis nobis indicari. Verum qui haec dixerit, sane proxima fabulis poëtarum, incommodum illud quomodo uitabit? fiori ea à diuinis mentibus quae homines ipsi sine flagitij culpa non faciunt, ut hunc ad homicidia, illum ad adulteria, alium ad surta urge ant, & impellant. Mitto quàm omnis philosophia abominetur heri res corporales ab incorporeis causis, corporea causa media non in tercedente. Praeterea cur nam alia, atque alia hora nascentes, diuciso fato nascuntur? si non coeli positio quae uariat in horas, sed coll author immobilis sui par semper, suique similis, fati author & causacai. sa existimatur?","prev":{"citation":"Opera omnia 541","label":"CORPOREAS DISPOSITIONES NON EFFICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/541","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/541"},"next":{"citation":"Opera omnia 543.1-4","label":"543.1 to 543.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/543.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/543.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}