{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 551","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 551","ref":"551","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/551","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/551.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Iuniores quoties nobis ex aliqua superio rum planetarum coniunctione fallacis prophetae aduentum annunciarunt? praesertim ex ea quae in Scorpione louis & Saturni abhinc decem annis coniunctio fuit, nullus tamen adhuc fallax propheta mundo praetereos apparuit. Ipse Alliacensis scribit, quo anno Constantiae generale concilium celebratum est, praedixisse astrologos; nullam futuram in ecdesia pacem, sed religionis exitium, dissensionesque in ea designari, ex loue in prima domo in anni figura retrocedente, & tamen scisma illud magnum quo nullum unquam majus fuit in ecclesia nec diuturnius, per quasraginta annos iam confirmatum, eo primum anno extinctum est solita pace & tranquillitate ecclesiae reddita, quod satis certe potuit mouere ipsum Alliacensem, ne quam ultra isti uanitati fidem adhiberet, qui & ipse eb illis forte persuasus uerebatur ne illud nobis scisma paulo post antichri sium apportaret. Erant aliae quas narremus istorum de legibus sectisque Praedictiones ipso deinde euentu inficiatae, sed puto istas satis facere cum non sint alij in ista arte tantae authoritatis quantae apud omnes astrolo& habentur, quorum praedicta ipsis experimentis confutata declarauirius, nunc ad rationes descendamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 550","label":"DECRETA ASTROLOGORVM CIRCA MAGNAS CON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/550","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/550"},"next":{"citation":"Opera omnia 551-2","label":"QVIBVS VIIS ASTROLOGI DE GRANDIORIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/551-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/551-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}