{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 562","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 562","ref":"562","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/562","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/562","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/562.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":428,"text":"annos eueniunt, agimûs coniunctionibus, uera interdum mediam per annos etiam centum antece dat. Apparet ex tabulis rectè supputanti louem & Saturnum anno gratię. 1226. à terrena triplicitate migrantes ad aëream in Aquario se excepisse. Erant igitur in eadem ex medij motus ratione per annos ducentos & quadraginta permansuri, & tamen post annos circiter centum & quadraginta, hoc est anno gratiae 1345. ab aërea ad aqueam triplicitatem, facta muta tione in Scorpione congressi sunt, & in aqueis semper signis simul inuenti ad aërea postea non redierunt. Quae quidem igitur haec insania aduersus aper tam pugnare ueritatem, & rebus uti adeo impudenter falsis & fictitijs, ut in constellationem eorum consensu omnino nullam, caeca tamen temeritate euenta rerum referant humanarum, quodque non est nec fuit, necerii unquam, causam tamen putare eorum quae sunt certè nihil est ista uanitate delirius, in quam tamen sunt lapsi praecipui omnes authores AstrologisAlhumasar enim princeps istius dogmatis in eo libro qui inscribitur de magnis coniunctionibus, qui multum celebratur apud Astrologos, medijs semper usus est coniunctionibus, ueris nunquam. Abraam praeterea in eo opere cui titulus est Redemptio, cum unam aut alteram ex uero moconiunctionem inquirat, ad medias deinde confugit semper, de ueris nulam omnino faciens mentionem. Alliacensis in tractatu de concordia historiae & Astrologiae cum septem afferat maximas coniunctiones, omnes illas medias affert, ueras nullas. Idem alij multi, eodem semper mon bo modo laborantes, dequibus omnibus singulatim postea disseremus. Et quidem sufficere haec nobis possent, ut nihil monstraremus esse quod dicunt, si nihil est constellatio ipsa ex qua praedicunt. Nam quoniam ista etiam mediae, hoc est nullae ad uerum non eis respondent, hoc est non incidunt in ea tempora in quę maximè uellent, perfugium sibi aliud machinan tur per nouam stultitiam priorem insaniam defendentes. Finxerunt enim non sequi statim post istas coniunctiones quod protendunt, imò non eto sed post multos quidem annos & centum & ducentos atque his pluremIn quare uide quantum fallantur, nam potentis causae & efficacis nonersero incipere quod est factura, sed sero quidem desinere, incipere autemam statim aut cito. Quare istarum coniunctionum uirtus uel efficax uel imhucilla. Si efficax non potest diu cessare ut non faciat, si imbecilla non potes diu durare, ut sero quidem, sed tamen aliquando faciat, domat uis magna superatque quod prohibet & quod reluctatur: Euanescit infirma, & sua seipsam tractu temporis longiore tenuitate dissoluit, quid quòd in hac temporum intercapedine superueniunt nouae semper coniunctiones, quarum natura est ut & ipsi dicunt obliterare priores cum superueniens constellatio elidat praecedentem, unde si incerto anni tempore defectus accidat luminarium, soliti dicere fatum illud cessare, quod ex primordijs annuae conuersionis erat acceptum. Cur non igitur etiam sequenti coniunctione presertim & proprietate & natura diuersa cessat? Cur illam primam non expungat?","prev":{"citation":"Opera omnia 561","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/561","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/561"},"next":{"citation":"Opera omnia 563","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/563","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/563"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}