{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 574.6-7","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 574.6-7","ref":"574.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/574.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/574.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/574.6.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"EAM QUAE VVLGO FERTVR, VERAM NON ESSE IEsu genituram, nec ex ea indicari illum aut uiolenta morte moriturum, aut magnum esse prophetam. Cap. XIIII. Ouere autem solent nonnullos quae de genitura ipsius lesun gantur isti diuinaculi. natus enim est, inquiunt, prima facie Vis ginis (sic decanos uocant) ascendente, de qua scribit Albumasar esse in ea Virginem formosam duas manu spicas gerentem puerumque nutrientem, quem gens quędam uocat Iesum, sic confirmari putanmiraculum uerbi corporati per scientiam Astrologiae quae inter coeli ima gines Virginem lesumque repperit. Hic eis equidem non magnopere irascon quoniam solent ipsi sua dogmata talibus testimonijs confirmare, quarep tant libenter nos etiam haec recepturos quibus dogmata nostra corrobores mus, sed non eget his fabulis somnijsque ueritas Christiana, apud quam etiam seria philosophorum pene fabulę sunt. Quis has uidit imagines cui sensu tacente ratio illas occultior indicauit? Vbi de illis uel Ptolemaeus uel antiquus aliquis unquam fecit mentionem? Meracissimae nugę sunt Arabumque figmenta, quanquam illa referant ad Indos, aduersus quas libro sequenti latius disputabimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 574.1-5","label":"574.1 to 574.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/574.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/574.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 575","label":"CONIVNCTIONIBVS MEDIIS A VARIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/575","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/575"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}