{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 577","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 577","ref":"577","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/577","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/577","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/577.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"bumasar Arabs ad uentum sui Mahumetis legemque illam Saracenorum refert ad coniunctionem louis & Saturni quae fuit in Scorpione per annos duos & quinquaginta ante illius legis m aeditionem, qui non est pluribus confutandus, cum quae ex eadem constellatione de ea lege uaticinatus est ipsa iam experientia confutauerit. Denique quod supra etiam diximus quocunque tempore aut boni aut mali ueniant prophetae, deesse coniunctio non potest in quam eorum aductus referatur, cum postannos 20. ut supra diximus, Saturnus semper & llpiter congrediantur, sed non esse tales congressus, aut signum aut cauam quapropter prophetę huiusmodi ueniant, illud satis esse inditio potest, quòd saepe alias, similes aut etiam ad idem opus efficaciores redeunt consellationes, post quas tamen nullus propheta, nulla lex noua, nulla immu atio religionis. Mahumetes, inquiunt, uenit postquam iuncti sunt Iupiter & Palurnus in Scorpione, cur non alius Mahumetes. post annum gratię. 1065. ilo tempore simili conditione lupiter & Saturnus simul fuerunt, mutata tiam triplicitate, & quod in illa Mahumetis coniunctione non uenit, Mars odem anno in eodem signo per corpus illis applicuit, & tamen historias suoluamus nullam per ea tempora nouae religionis legemus institutioi, quae tertiam fere orbis partem in suas traxerit leges.","prev":{"citation":"Opera omnia 576","label":"CONIVNCTIONIBVS MEDIIS A VARIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/576","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/576"},"next":{"citation":"Opera omnia 577-2","label":"IN ANTICHRISTI VATICINIO ALIOS IAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/577-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/577-2"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}