{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 58-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 58-2","ref":"58-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/58-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/58-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/58-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"SEXTVM. CAPVT Anifesta etiam hinc dissolutio quaestionis, quae diù torsit interpreMtes huius libri, Cur secundo die non fuerit dictum: Et uidit Deus quoniam bonum. Si enim dicamus quod dici solet, ideo factum, quia opus aquarum eo die absolutum nonfuit, sed tertio, in quo aquae quae sunt sub coelo confluxerunt ad locum unum, haùd plenè uidebitur satisfactum: neque enim opus secundi diei, proprium est dispositio aquarum, sed dispositio firmamenti, quod inter aquas medio loco firmatum est. fuit autem eo die & firmamenti factura, Cum dixit Deus, fiat firmamentum, distinctio aquarum, cum dixit, & diuidat aquas ab aquis, satis absoluta. Aquarum autem collectio quae dicta est mare, & terrae reuelatio, & plantarum productio, sicut alterius operis omnino rationem habent, ita & alio, id est, tertio die, ad quem spectabant, consummatae sunt. Quaerenda igiturratio de altiori mysterio. Firmamentum (ut supra ostendimus) legem figurat, & erat firmamentum uti informe, ita neque perfectum sim perliciter donec Sole, Luna, ac stellis fuit instructum: quemadmodum neque lex, non quidem mala, ut dicunt Manichęi, sed neque bona erat simpliciter, id est perfecta, donec Christus uenit, qui legem impleuit. Si malum fuisset firmamentum, solem non recepisset, si fuisset bonum Solenon eguisset. Sed firmamentum eatenus bonum, quatenus solis caeterorumque syderum erat capax, sicut eatenus bona erat lux, quatenus paedagogus nobis erat in Christo, & multa permisit Moses ob duritiam populi, quę Euangelium postea non permisit. Quod autem legem non possimuns appellare malam, ut credidit Manes, possimus tamen appellare non bonam apertissimè docet Propheta, apud quem Deus de Hebręis loquens, inquit, Dedi eis praecepta non bona. non dixit praecepta mala, sed praece pta non bona: id est, non perfecta, non absoluta, non consummata, quod confirmant ueteres Hebraei doctores, qui illud interprętantes ecclesiastici. Va nitas uanitatum & omnia uanitas. Vana, inquiunt, etiam lex, donec uenerit Messias. & de his quidem hactenus.","prev":{"citation":"Opera omnia 58","label":"CAPVT QUINTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/58"},"next":{"citation":"Opera omnia 58-3","label":"CAPVT SEPTIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/58-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/58-3"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}