{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 585","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 585","ref":"585","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/585","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/585","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/585.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":387,"text":"Id uero aut nihil esisi credimus Aristoteli, aut si est aliquid, nullus tamen uel efficaciae uel proprietatis charactere est insignitum. Quare diuersas in istis locis, hoc est in situ diuerso signorum & planetarum uirtutes cogitare, quibus inibi po sita sidera afficiantur, ab omni ratione penitus est alienum. Neque enim absona minus & deridicula dicent, si altera parte defensionis utentur, quia scilicet pro situs diuersitate alia facie nos planetae respiciunt atque illorum in terras aliter radij demittuntur, hinc faciant effectus nasci diuersitatem. Quam enim hoc sit absurdum qui optices philosophiaeque rudimentauel delibauerit facile intelliget, cum nemo sit qui nesciat effectus qualitatem pro radij qualitate, proque natura corporis irradiantis, non pro diuersa radij circulatione distingui. Hęc ut idem magis aut minus fiat in cau saesse potest. Solis radius quocunque modo, quocunque situ in nos deijciatur, semper calefacit, semper illuminat. uerum cum uel proximus uel ad li neam, magis illuminat, magis calefacit. Cum uero uel obliquatus, uel fractus, aut è loco remotiore descendit, eadem quidem quae rectus, quae proPinquus, sed minus eadem facit. Nec alia quidem in effectu fieri potest diuersitas, quàm quae ipsam intentionem remissionemque caloris luminisque onsequitur. Insanum igitur dogma astrologorum putantium & signa coeliduodecim & planetas hic quidem positos fratres nostros perbeare, uelmiseros facere paulum inde cum processerint in fratres nullam habeeuim, nullam significationem, sed diuitias aut dare aut eripere, alibi quium conciliare amicos, alibi suscitare nobis aduersarios. Nihil quidem vut signi aut planetae natura mutata, sed sola facta situs uarietate. Haec aulem quemadmodum etiam diximus siue radios faciat nobis proximioress siue potentius in terram rapiat, siue orienti societ uel disiungat, siue tere uaporibus magis minusune immisceat, potest forte radij uim uel acueuel hebetare, naturam mutare certè non potest. quare nec res quam rarius operatur, sed effectus specie non mutata, eius aliquam forte dispositionem uel firmius & efficacius quidem, uel imbecillius forsan operabiut quandoquidem uirtutes & proprietates, uel quales elementorum, uel suae magis occultae, naturam rei speciemque sequuntur, quare illa in aliam non mutata ipsae quoque mutari, ut aliae atque aliae sint, nullo modo possunt. Quod si tamen expertos ita se respondeant, aliqua fides forsitan habe setur, uel si super his posset experimentum comparari, quod infra reuinretur, uel in eandem sententiam inter se conuenirent, sed cum locis eisdem diuersas diuersi ascribant proprietates suis ipsimet inuicem obseruationibus adimunt testimonij fidelis authoritatem. Arabes etiam Latini uefuigijs Arabum insistentes seruorum quallitatem indicari à sexto loco ontendunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 584","label":"DOMVS ASTROLOGORVM QUAM NVLLO NIXAE FVNDAMENTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/584","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/584"},"next":{"citation":"Opera omnia 586","label":"DOMVS ASTROLOGORVM QUAM NVLLO NIXAE FVNDAMENTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/586","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/586"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}