{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 609-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 609-2","ref":"609-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/609-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/609-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/609-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"TRIGONIS ET RATIONES ASTROLOGORVM, DE trigonocratoribus, atque obiter de signorum sexu, con futantur. Cap. XV. Eque uero putemus astrologos occasione tantummodo accepta delirare, oculatiores quàm ut deuiare sine duce non possint. Praeuaricantur saepissime ubi nullus est obuaricator. Nam de d istis quidem exaltationibus mathematicis ferè debent quod insaniunt, quanquam sibijpsis magis, ne qua eos iniuria defraudemus. At quę trigona uocant uulgò triplicitates, ipsi pepererunt, neque eos hoc loco, quanquam mathesis iuuit, quae quoniam res inde dependet, quòd signa quaedam ignea faciunt, quaedam terrea, quaedam aërea, quaedam aquea, reddere prius super his rationem eos cogemus, & quomodo hoc quidem huius Planetę trigonum, illud illius bene diffiniant examinabimus. Dicite igitur uiri sapientissimi interpretesque coelestium, qua ratione elementorum istas qualitates in coelo si gnis distribuistis? Auenrodan magnus in uestra disciplina signorum naturam uel ad Solem refert, uel ad stellas, ad Solem ut talis signi naturae dicatur, quale opus est Solis id signum permeantis, quo pacto mobilia signa, aequinoctia uel solstitia, reliqua fixa uel communia dicuntur. Ad stellas si hospitantium inibi stellarum uirtutes signo attribuuntur, neutram rationem uideo quadrare uestrae partitioni, nam si Solis opera sequamur, igneus erit Cancer, non aquarius, sicut aqueus Sagittarius magis quàm igneus, non igneus Aries sed aëreus, Taurus humore atque calore potius abundabit quàm frigore & siccitate, atque conditio signorum ferè omnium commutabitur, quae nec erunt perpetua (quod uos uultis) Si refertur ad stellas, identidem suis sedib.","prev":{"citation":"Opera omnia 609","label":"IN PRAECIPIENTIBVS ET OBEDIENTIBVS SIGNIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/609","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/609"},"next":{"citation":"Opera omnia 610.1-4","label":"610.1 to 610.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/610.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/610.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}