{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 614","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 614","ref":"614","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/614","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/614","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/614.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Albumasaritem, & Auenazra, & Hispalensis, huius tantum dodecathemorij meminerumm non eius quem Maternus, & Alchabitius, & Heliodorus tradunt, dequo nos postea suo loco dicemus. Saxoniensis in commentarijs in Alchabitium nominis affinitate deceptus utrumque confundit. Indi sua quoque ipsi figmenta comminiscentes in nouem partes signum quodlibet diuiserunt, statuentes pri mam partem esse domini signi, quod ex eo trigono mobile fuerit, ut primquidem nona pars Arietis Martis sit, nam Aries mobile signum, prima uero Leonis rursus Martis, quia signum ex ignea triangularitate mobile Aries est. Sequentes autem partes ponunt de serie sequentium signorum, ut sil mus sit Martis cuius Aries domus est, secunda sit Veneris, terra sit Mercurij, quòd illa Taurum, hic Geminos domum habeat. Aegyptij rurimasingulas partes singula numerauerunt, quas uocauerunt monomirias, al gnaueruntque illas Planetis per ordinem trigonorum, ita scilicet ut cuiuss bet signi pars prima esset monomiria Planetae, qui dominus sit trigonibus lius, nocturnus quidem si genesi sit nocturna, diurnus si diurna, seundapau domini secundi eiusdem trigoni, tertia domini trigoni signi sequentis, atqu ita deinceps, ita tamen ut idem planeta uno decursu bis monomiriam nosortiretur, quas omnes anatomias & dissectiones non alijs quàm ipsius fu lemaei uerbis confutabo, qui omnia ista ? φυσικὸν ἀλλὰ κενόδοξον λόγον habereo xit, hoc est, non habere physicam ullam rationem, sed uanam ostentatonem, nec poterat rectius super his definire, nam quanto ista prius hibent temeritatis & maiore licentia confinguntur, tanto rudibus & impritis mirabiliora maioraque uidentur. Nec aliud fuit in causa cur Aboasar imgnus in astrologia habitus sit uir alioquin nescius mathematicae, quàm illi nihil parum rationabile uisum, sed coaceruauit omnium simul fabula menta, nihil reijciens nec aspernatus, quare plura quam alij uidetur secreta prordisse, quia fabulas scilicet plures commemorauit. Reliquum est de finib. quonon aliter quidem breuiter confutabo, quam ex discordia ipsorum adhuc des nibus inter se litigantium. Alios enim Ptolemaeus praescribit, alios Aegis ptij, alios Babylonij, alios Indi, alios nescio quis astrologus cuius memnit Albumasar, ex cuius sententia in magno introductorio promit mra, iuniores Aegyptijs adhaerent, Graeci Ptolemaeum sequuntur, & cum us Auenrodan, alij suos quoque habent sectatores.","prev":{"citation":"Opera omnia 613-2","label":"DE FACIEBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/613-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/613-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 615","label":"DE FACIEBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/615","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/615"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}