{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 626","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 626","ref":"626","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/626","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/626.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Quòd si principium hominis uoces natiuitatem quare multa tunc primum habet quae in utero non habebat, at non illa pertinent ad substantiam, quae iam facta & absoluta est, sed ad gestiones opirum tantummodo nonnullorum quae nec hominis propria, à quibus sifa tum hominis auspicemur, multo post ortum tempore fatum orietur, ut cum scilicet fati non iam infans incipiet, cum cogitare, deliberare, ratiocinari, nam statim quidem natus nihil habet hominis proprium praeter eiulatum, non igitur his tam scilicet si falsis & friuolis, astrologorum prudentissimus Ptolem. insisteret, quanquam ea ne omnino desertor professionis praeuaricatorque putaretur protulerit dubitanter. Neque uerò haec solum quibus contptui genitura praeponitur, sed quae aliquam uim in fato decernendo asti unt geniturae, minus habere possunt firmitatis. Summa enim totius uirtutis ad consensum refertur, qui sit inter natiuitatem atque conceptum. At qui nam iste consensus? quae similitudo? Respondet Haly Solem hora geniturae il signo semper inueniri, quod aut septimum aut nonum aut decimum sitam eo in quo fuit hora conceptus. Haeccine igitur illa similitudo? O ridiculam uanitatem, quasi aliquod tempus alicui tempori hac ratione non conse tiat, quare scilicet Sol quocumque tempore à signo in quo alias fuit, aliquosem per signorum numero necessario distat. An probabilius quod affertura Luna? cuius locus cum nascimur horoscopus sit conceptionis, & quitu Lunae locus horoscopus sit, deinde natiuitatis, atqui hoc falsum confictuqu. ab astrologis postea demonstrabitur. & Haly Auenrodan in tractatupiusentis quaestionis exponens Ptolemaeus. Vt uerum interdum, ita falsuminterdum, ait se depręhensum. Verum age sit uerum nulla potius uia, fictusll le consensus, utriusque horae euidentiusque coarguetur, quoniam si ex regulall la astrologorum conceptus horam inuestigaueris, & thema ad id tempus tibs constitueris, inuenies coeli stellarumque dispositionem ab ea semper esse diuum sam, aliarumque rerum omnino significatricem, quae hora natiuitatis suppi tantibus apparebit, sed quid plura in nugis confutandis uerba prodiss mus. Haly insignis astrologus in Lib. quem scripsit de electionibus aperte confitetur efficaciam fati discernendi esse in hora conceptus, sed quonis haec ignoretur, id circo ad horam natiuitatis astrologos confugisse. Etip si cum urgentur de ortu Geminorum quorum dispar sit fortuna, solentus cere interdum diuersitatem conceptuum illorum fortunam uariare, cum tamen si hora conceptus ea solum disponit quae accidunt intra uterum, V lud potius sequitur, ut possit eorum quorum conceptus dispar compar quidem esse fortuna, sed natiuitas nullomodo esse possit. Vul VNIVERSALIA FATA QUIBVS VIIS ASTROLOGI VE","prev":{"citation":"Opera omnia 625","label":"Cap. 11I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/625","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/625"},"next":{"citation":"Opera omnia 627","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/627","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/627"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}