{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 636","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 636","ref":"636","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/636","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/636","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/636.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Sed nec ulli sunt isti trigonocra tores, & si ter mille esse concedantur, ea in uita regenda uicaria sibi successio, penitus est deridicula. Sed ab his omnibus Chaldaeorum inuenta plurimum diuersa qui nec tecatibus, nec decennijs, nec fridarijs, nec nouenis lndorum, nec trigonocratoris, sed geniturae cardinibus utuntur. Primamull tae partem ex primo cardine indagantes, mediam ex fastigio summi coelli postremam ex occidente, tum uero de morte, de his etiam quae post mor tem eueniunt ex quarto thematis loco pronunciabant. Sed etiam trimem brem illam priorem diuisionem ita iterum partiebantur, ut apoclima quidem horoscopi (quasi decliuium dixeris) & partus dolores indicarent, & quae accidunt matri dum uterum gerit, ipse horoscopus ipsam natiuitam & primos statim annos ab illa horoscopi epanophora, quod est reliquumm postremum primae aetatis. Rursus medij coeli apoclima primas partes me diae uitae, medias ipsum medium coelum, postremas eius epanophora militer faciebant & in quarta item domo, ut declinans domus ab ea ante dentia proxime mortem, ipsa quarta domus mortem, epanaphora quaepomortem possunt euenire significaret, quas opiniones explicandas mill proposui, simul ut opinionum pugnantia cognosceretur, proptereaque siulla fides esset experimenti, simul uanitas dogmatum arbitraria leuissimus innixa coniecturis deprenderetur. Namqui dabimus primam uitae partem orienti, mediam summo coelo, quandoquidem aetas media primaesucedit, medium coeliorientem non sequitur, sed praecedit. Sed in opinioni bus istis confutandis laborandum non est quae ipsę seipsas inter se consttant & elidunt. Quod si pergam narrare omnium somnia uix usquam u li fines. Messahala à Sole orientali primam uitae medietatem gubernat, ab ocidentali secundam. Hemus aliter, illam quidem Planetis dat in hemispha rio superiori collocatis, siue illis orientalibus siue occidentalibus, hanc ou nibus his qui sub terra. Vellius alio figmento Lunae ascribit primam partem, alteram domino secundae domus. Albumasar fabulosissimus illamas partem fortunae, hanc ad dominum partis ait referendam. Alij & aliter, sed non oportet omnia prosequi, lege Ephestionem in libro Apotelesmatum Ptolemaei. Lege Abenragelem, & pręter quas narrauimus, multas alias ibu comperies pugnantes inter se super hac re opiniones, quare scilicet pro libidine suam sibi quisque fabulam componit. Quibus demum nimis creduli, quasi oraculis & prophetarum responsis, fidem mancipantes, circulas toribus nugacissimis & fallacissimis, spes, metus, anxietates, laetitias, & quod est perniciosius uitae totius institutionem & gubernacula credimus.","prev":{"citation":"Opera omnia 635","label":"DIRECTIONIBVS ALIISQVE MODIS, QUIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/635","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/635"},"next":{"citation":"Opera omnia 637","label":"SICVTI ASCISCVNT INEFFICACIA, ITA OMITTE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/637","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/637"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}