{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 64-2","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 64-2","ref":"64-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/64-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/64-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/64-2.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"etiam secundum naturam humanam. 17 Licet defendi possit quoquo modo, creaturam posse creare, rationalius tamen est, credere potentiam creandi creaturae communicari non posse. 18 Aeuum est subiectiue in angelo beatiori. 19 Non potest esse peccatum in uoluntate, nisi sit defectus in ratione. 20 Non potest per Dei potentiam idem corpus esse simul in diuersis locis. 21 Non est sub eadem specie, angelorum plurificatio. 22 Deus in patria per speciem non uidetur, sed ipse per suam essentiam intellectui applicatur, ut species intelligibilis. 23 Vnum supraens non addit nisi priuationem diuisionis. 24 Subiectum & propria passio realiter distinguuntur. 25. Forma generatur per accidens. Materia signata, est principium indiuiduationis. Eadem est numero qnalitas à principio alterationis usque ad finem. Tota libertas est in ratione essentialiter. In generatione sub stantiali fit resolutio usque ad materiam primam. Ens dicit immediate decem conceptus ita interunitos, ut non unius sint, sed ad unum. Essentia & existentia inquolibet creato realiter distinguuntur. 32 De eadem re nullo modo, actu distincta extra animam, possunt uerificari contradictoria. 33 Materia nullum dicit actum entitatiuum positiuum. 34 Nulla uirtus moralis praeter iustitiam est subiectiue in uoluntate. 35 Haec propositio, Homo est risibilis, non in secundo modo dicendi per se. Duo accidentia solo numero differentia, non sunt in eodem subiecto. Grauia & leuia à nullo alio motore mouentur, quàm uel à generante uel à remouente prohibens. Grauia potius se ipsis, quàm à seipsis mouentur. Phantasma est agens secundarium & instrumentale in productione speciei intelligibilis. Difficultas intelligendi & ex parte ipsius intellectus, & ex parte ipsius intelligibilis prouenire potest. Potentiae animae ab anima realiter distinguuntur. Quiditates in particulari à Metaphysico non considerantur. Implicat contradictionem, materiam esse sine forma. Non est ponenda in Deo idea materiae primae. Non sunt ponendae ideae generum.","prev":{"citation":"Opera omnia 64","label":"SECVNDVM THOMAM XLV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/64"},"next":{"citation":"Opera omnia 65","label":"SECVNDVM FRANCISCVM VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/65"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}