{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 641","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 641","ref":"641","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/641","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/641","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/641.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Illud quoque taxantes quòd Planetas & signa pariter illa duodecim dominari per uices, & tradita quasi per manus administrationeiure successionis quodam imperia, diuersis rebus temporibusque pręscri bunt, ex humanis uidelicet ipsa quoque coelestia non tam metientes certe, quam mentientes. Risimus pręterea & cum Plotino, & coaetaneis expunximus, quod effectum expectare alicuius Planetę tot annis inubent, quot forte ab aliquo lonco signi partib. ille distabat, mille super hoc falsa, & nullo scientiae fundo concepta comminiscentes, quare superiorem omnem disputationem ita colli gamus, uideri quidem astrologos dicere probabilia cum regi inferiora dicunt a coelestibus, sed deprehendi mox falsos, uanos, detestabiles, hoc est, neque plos, neque philosophos, cum à causis uniuersalibus res particulares, manlas à bonis, à magnis exiguas, ab ordinarijs temerarias, à corporalibus incorporeas, à necessarijs arbitrarias, à naturalibus artificiosas, à praesentibus iam praeteritas, à praeteritis iam praesentes effici posse credunt, praedi cant, asseuerant. Si omnia ista fierent à coelo, nullas tamen eorum minus quàm coelestes causas astrologos assignare, cum taceant uerorum quae sunt in coelosiderum atque stellarum uires, de rebus tamen non ueris multas acci piant proprietates, & cum eorum exiguam teneant partem, adijcere ipsi multa commentitia, qualia libro pręcedenti commemorauimus, loca, domos, imagines, nodos, antiscia, partes, dodecathemoria, res fictas, ineffica ses, imaginarias, nulla naturae soliditate, quibus si quasi naturae uera soliditate constantibus, proptereaque nos regentibus, potest sapiens homo fidem adhibere. Fateor proculdubio me nondum intellexisse quid sit esse sapientem. DISPVTATIONVM IOANNIS PICI MIRANDVlae aduersus Astrologos libri VII. Finis. IOANrandulae Disputationum, in Astrologiam, Liber VIII. INCERTVM ESSE NVMERVM CORPORVM SVPEriorum, penes quae iuxta astrologos fati decernendi potestas est. Cap. 1. TER omnia quae scire eum oportet, qui scientiam siderum rofitetur, fere facillimum id potest existimari, de quo mon disputabamus, ut quae scilicet sit uniuscuiusque rei hora fala lis dijudicetur, quod si nec sunt assecuti, neque assequi astre logi possunt, difficiliora quo pacto sperabuntur: Quantem enim id difficilius operęque maioris, ita numerum corporum superiorum à quibi uis fati ad nos peruenit, habere comprehensum, ut in fatali constellationi describenda, non asciscatur aliquid commentitium, & nihil uerum, & F ficax omittatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 640-2","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/640-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/640-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 642","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/642","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/642"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}